Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXIX. ENNODIVS FAVSTO.

Quamuis sublimi uiro et omni integritate praedito Sabino Romam properante tute paginarum officia commisissem, ut resignanda per litteras fidelis relator adsereret, attamen sollicitudini meae debui duplicibus magnitudinem uestram indiciis informare, ut perlator ex litteris securus principium narrationis adsumat. haec scripto degustata sufficiant: ad illud reuertor, propter quod epistolae destinantur. ualere me corpore nuntio deo supplicans, ut statum animae de uestra faciat prosperitate reparari.

XXX. ENNODIVS FAVSTO.

Non potest doloris magnitudinem eloqui oris infantia, qui mihi de illa re contigit, quod harum perlatoribus ad Liguriam destinatis ab scriptione temperastis, quorum commeationem uos ignorasse non credidi, et praesentiam magnitudinis uestrae a petitionis qualitate deprehendi: datur enim inueniri - a dispositis tractatorem. me tamen urunt epistolarum feriae, quas ad leuamen maeroris mei etiam occupatissimi reppulistis. nunc ad uota redeo. ualete, mi domini, et caelestem circa uos gratiam multiplici resignate conloquio. partum est enim actibus uestris quietis tempore de ea quae in laboribus sata est innocentiae messe gaudere.

XXXI. DOMNO PAPAE ENNODIVS.

Peruigil beatitudinis uestrae cura quasi coram positos in quocumque loci sint obsequentes adtendit et sine ullis feriis, [*]( XXVIIII. 3 predicto B sanino BLTV 4 properanti fort. alscõmi∗sẽL (s eraa.) 6 indicis V 7 principuum L 8 sufficiat Bb 9 distinantar Bb nanctio L 10 ∗∗animae B ) [*]( XXX. 15 ad ligoriam B, allegoriam b 16 distinatis B ab LTV, ad Bl, a B\'lb cõme∗∗∗ationem (mor? ercu.) L 17 a eorr. uidetur B 18 dator B 20 meroris BITY; moeroris B\'b reppolistis B, repulistis T b 21 dfie T 22 resignare T\' ) [*]( XXXI. Epist. 31-34 ferias dari om. B 26 domnino b 27 positum b 28 adtendit b, attendit L TV )

167
dum gratiae suffragium praestat expertis, inuitat extraneos. etenim plures ex spectaculo fructus capiuntur laboris alieni, quia discit operam nauare in cuius oculis redduntur praemia sudoris et fidei. atque utinam par uotis esset effectus et quod didici pro religione cupere daretur implere! domine mi, famulatus mei humilitatem exhibens parca in maximis elocutione contentus quid domnus episcopus frater uester super directa legatione senserit patefaciendum praefati litteris derelinquo.

XXXII. ENNODIVS AVIENO.

Cum semper sint litterarum inter amantes iucunda commercia et ex his muniis, etiam si Spartana adhibeatur breuitas, gaudia prolixa nascantur sintque huiusmodi officia remedio absentibus, uotiua sollicitis, attamen aeger animus super eorum de quibus pendet prosperitate iactatur et hac tantum curatione respirat, quam cum negat anxiis is, qui nullo labascit incerto, resignat se diligentia non teneri. pauerunt diu animum meum a magnitudine uestra destinata colloquia et hilaritati congrua pabula praestiterunt. quorum nunc abstinentia non adfert tristitiam, sed cogit ad exitium. potuit enim saluti opem tribuere quod ante militauit affectui: abiurata est caritatis religio, quando profutura meae ualitudini uerba denegantur. agnouistis quid fecerunt silentia uestra, quibus emendatione succurrite: nam apud uos si mei non dominatur obliuio, scriptione mutantur. domine mi, salutem largissimam referens deum deprecor, ut aestibus meis superni dispensatio fauoris occurrat et in solacio maerorum meorum illa a uobis indicari faciat, quae delectet agnosci. [*]( 1 expertes T 2 ex b, de LTV fructu b 8 reddunt L 5 capere T\'b, cuperem LTXV et Sinn. m T, mihi L Vb famulatis Tl 7 dominus 11 ) [*]( XXXII. 11 iocunda Tb 14 eger LTV 15 pendet T*, pendit LT1Vb 17 se] sed b 20 eiitum b 22 ualetudini b 23 fecerint b 24 dominantur L mutentur fort. 25 mihi L Vb dominam b precor T 26 diepensatio scripsi, dispositio LTV et Sinn., dispoeitione b occurat L solatio LT Vb 27 moerorum b, merorum L TV )

168

XXXIII. ENNODIVS HORMISDAE ET DIOSCORO.

Scio conscientiam religiosam grande aestimare compendium, si praestandi nascatur occasio, his maxime quos deuotos extitisse meminerunt. ergo quamuis prima reuerentiae uestrae causa sit scripta mittendi et utilitatis adlegatio sit subicienda diligentiae, attamen anxius animus saepe necessaria praeponit affectui. retinet fraternitas uestra domnum papam de expensa, quam episcopus meus apud Rauennam pro eius utilitate me spondente fecerat, restitutionem fuisse pollicitum. sed actum est, ut uix ad uos dirigendi praestaret indutias, et de mea sibi satisfaciendum esse substantia protestatur. nunc quia grandis summa non est quae reposcitur et summum est beneficium me ab ingratitudine eius, quae uidetur iusta, subtrahere, ordinate quod uobis retributio superna compenset. domini mi, salutem abundantissimam reddens deum quaeso, qui animis uestris quod me subleuare possit inspiret. ego autem adfui partibus meis, qui cum contestatione maeroris per paginas indicati direxi fidelissimum perlatorem, qui nobis perferenda sine inminutione suscipiat.

XXXIIII. ENNODIVS FAVSTO ALBO.

Quamuis magnitudo uestra per longum silentium obliuionem mei fuerit contestata et dum ab epistolaribus munus [*]( 2 hormisde TV, ormisdae b diochoro LVb, dioscorio T 3 religio∗∗sam (ni eras.) grandam L, grande religiosam T 4 nascantur L 6 allegatio LTV 8 dominum Tb 9 qua b utilitate espondente L 10 fuisse] suis fecisse L actum est om. b 11 diligendi T1 inducias Vb 12 proteitetur T ∗∗∗∗nunc L (nunc eras. uidetur), sed nunc b 13 quare poecitur b 14 eiusque b I 15 compensit b domine b m T, mihi L Vb 16 dominum b qui b, quo LV, om. T in exitu lineae sed ut s. I. m. 2 18 contestationem b moeroris b, meroris LTV 20 imminutione TV suspitiat T\' ) [*]( XXXIIII. 24 munis T )

169
temperat, memoriam obsequentis abiecerit, attamen prouidentia caelestis desideriis meis prospera uestra non patitur occultari et uariis indiciis successum circa nos resignat optatum. nunc tamen animus meus usque ad hoc deuinctione productus est, Ut proprium ad nos dirigerem perlatorem, qui uiuis pastus aspectibus bona ad me manifesta perducat. credite, domini, magna me uobis esse obligatione constrictum nec ullas pectori meo ferias dari, quibus uisionem uestram non plena intentione disquiram. superest, ut reducta in ecclesia Romana concordia occurrendi uobis contingat occasio. domine mi, salutationem reuerentiae uestrae plenissimam dicens deprecor, ut suggestionem portitoris hominis mei grato suscipiatis auditu et do felicitate uestra uel totius domus statu recurrenti nos instruatis alloquio.

XXXV. ENNODIVS DOMNINAE.

Inter curas et molestias, quibus pro peccatorum fasce subicior, elegi singulare subsidium, ut ad uos domnas meas litteras destinarem, quarum precibus omnia mihi secunda contingerent et ad serena laetitiae depositis angustiarum nubibus reformarer. prima enim maeroris causa est, quod prospera uestra, dum in longinquo degitis, uix datur agnosci, ex qua nascitur circa personam meam omnis aduersitas. adeste ergo supplici precibus uestris, ut per sanctorum dei suffragia aegro animo medela tribuatur. domina mi, seruitium salutationis inpendens deprecor et per deum uos, quem colitis, obtestor, ut continuis me postulationibus et lacrimis, quibus regnum caeleste uim patitur, domino commendetis, quia hoc munus speciale conputo et omnibus commodis antepono. [*]( 28 cf. Matth. 11, 12 ) [*]( 4 perductua L b 5 partus L 6 domine b 8 plenam b 10 domini fort. mi Schottus et Sirm., mihi BLVb, michi T ) [*]( XXXV. 15 dominicae b, domniane T 17 dnaa T 18 distinarem B 19 dopositia L a 20 meroris BLTV 21 degetis B asnosci B 22 omnes B adest Bb, adesto T 24 medella Bl, medeli L mihi BLVb seruitionum B, Berortia b 2b coletis B optestor B 26 postolationibus B caelestem B1 27 munos Bl )

170