Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Diligentia est multiplicium causa paginarum. reuerentiae uestrae debetur quod ab scriptione non tempero. testis gaudii [*](la 3 aabdl B dum a. I. m. ree., sableuor b ut] ac ex at\' (corr. B, ac b nuntiatur B m. rec. 8. I., nunciatur b exspecto LV, expeto b 5 dedicistis B ) [*](XXI. 11 efficatia ex efficia L m. cmt. 13 raoenaitibus L\' excnbiiB ocoapatus T, occupatu stadiis F, cocupatas excabiifl studiis L 15 iccirco T uiais (alt. u corr.) B, uiui L 17 huiusmodo L I oportunitas BLTVb 18 subletia B 20 medellam B* animUl B1L ) [*]( XXII. 25 ab B\'L, a B\'TVb ) [*]( VI. ) [*]( 11 )
non patitur uox defectum, quia statum ualitudinis uestrae laetus excepi. ualete.
Deo auspice dilectionis tuae primordia conualescant: adsit desideriis communibus per quem uires studia sortiuntur. declarasti te scriptionis luce urbem amicam liberalibus studiis iam tenere: praemisisti in foribus quod auara parentum uota superaret. non sum dictionis tuae rigidus aestimator nec respuo tenuitatem praesentium, cui secutura blandiuntur. quotiens uomeribus terram scribimus, animus de spe uenturae frugis eleuatur: semper de herbis aristarum diuitias amicus arationis intellegit: diligens rusticandi adhuc in cano frugis pomorum populos iam metitur. facessat aduersitas et quicquid pariunt peccata discedat, ductus mihi oratiunculae tuae etsi eloquentiae nitore non subsistit, Latiaris tamen uenae sapore radiauit: fluxit sermo non absonus, lectionis tamen opibus ampliandus. sed quid ego post tantum iudicem, cuius auribus operis tui concinnationem placere signasti, quasi post olores anser strepui? illi quicumque placuit examen securus ingreditur: facundia ab illo praedicata praeualet fauorem etiam ab inimicis exigere. labora ergo, ut felix bene coepta euentus extollat, honestorum te obsequiis indesinenter inpende: eos qui consortio te suo polluunt debens monitis nostris reuerentiam uelut ueneni poculum fuge: profectum tuum paginis scire cupido semper [*]( 1 uoJ: non patitur LTV 2 ualete om. Bb ) [*]( XXIIL 4 partinio Bb, paternio L 5 conualrtcant L 11 scribemns B, scindimus b et 8. l. m. rec. B 12 eleuatur V in ras. arationis scripsi, rationis BLTV, nationis b, sationis coni. Schottus 13 //// rusticandi L, rustigandi B 14 populos SchottfM et Sirm., populus BLTVb (us in T corr.) 16 eloquentiae (el in ras.) \'B 16 «latiaris L 17 noa-ampliandus om. B add. in mg. corr. absonis L\' 19 concinnationem operis tui LTV resignasti fort. 20 ouicamque com. Schottus facondia T1 21 faborem B 22 cepta T 23 te scripsi, se LTV, om. B b 24 debens (s ex t fort. corr.) L, debetis coni. Schottus neueni B )
Quamuis ius affectionis consanguinitatis lege constrictum regionum prolixitate non pereat nec catena generis, quae animas nectit, terrarum separatione diuidatur, attamen pabulum caritatis est aut uidere aut officio sermonis appellare quem diligas: nescirentur secreta mentium nisi proditione linguarum. haec in usu uocauit antiquitas, ut illa, quae pectoribus clausa sunt, non laterent. ego Gallias, quae totum me propter uos sibi uindicant, si oculis non inspicio, affectione non desero. gratias tamen praesentium perlatori, qui necessitatis suae occasione desideriis meis praestitit, ut inter aestus animorum, quibus baiulus deerat, optatum praeberet officium. salutans ergo seruitio debito precor, ut portitor beneficii sui uicem recipiat et qui in gaudio meo opitulatus est suis uotis restitutum per me credat effectum.
Scit magnitudo uestra quo me honorent praeiudicio studiorum liberalium sectatores tamquam rem sibi debitam commendationis meae scripta poscentes. in usu est uos beneficia, me uerba conferre et magnitudinem rerum desiderium uincere postulantis. si ab his muniis temperem, saluo munerum uestrorum genio, ego uotum beniuoli non habebo. perlator praesentium [*]( 1 iutus LTV, iustus Bb, adiutus Sirm., iussus coni. Schottus ) [*]( XXIIII. 4 arcotamie T 5 affectionis ius LTV 6 prolexitate B 7 nectet Bb 9 nesciuntur LTV 10 cUusa L (a eras.) 12 uendicant B (eorr. rec. ?) Tb 14 prcBtitit B 16 portitor] potior Bb benificii B. ) [*]( XXV. 21 honerent B sed onorent s. I. m. rec- B, onerent b 22 sectatoris B 23 ustun BlLTlV 24 magnitudine BTb, rerumJ tiestram fort. 25 Balua Bx (ut uidetur) b 26 beniuoli B* LTV v/non B habeo Tlb ) [*]( 11* )
Debentur quidem necessitati silentia, sed scripta diligentiae: exigit metus abstinentiam tabellarum, sed interdum cedit affectui. uix aliquibus adquiescit obstaculis mens amantis: feruet ad redhibenda gratiae stipendia potius cum uetatur. ecce praelocutus quae me causa ab his muniis suspenderet relinquo conscientiae uestrae quae faciat obsequentem. deum tamen precatus in bona me ualitudine uel Lupicinum nostrum esse significo, hoc de uobis cupiens quae a me sunt prorogata cognoscere. nolo tamen curam uestram sequestrati pignoris fasce deprimatis. credite conscientiae meae, plus illi per studium debeo quam ipsa exhibere poteras per naturam. utinam. ingenium illius beneficia superna meliorent. uere dico, uobis ad longiora digredientibus utriusque parentis sollicitudo me respicit, quam potuimus in unum positi cum ambitione partiri. domina mi, salutationem plenissimam dicens precor, ut tantum mihi caritatis et orationis suffragium concedatis, quantum me ad desiderii uestri effectum effectum conprobastis. [*]( 1 testem Bb 2 abstipulatione B stimmatis B usurus (as in ras.) L 5 commeantium T acoerserit & 6 solatio LV, silentio T accipites B 7 dietinate B ) [*]( XXVI. 9 eupraepiae B V 11 cedit T, cedet BLVb \' 12 obstac*lis L 13 ad T 8. I. redibenda BlLTV stipendiae L 14 suspendit T it ex et corr. 16 me* B a 8. 1. m. rec., mea b uel (u m rcu.) B lopicinum BLV, lopicinium T; Vellopicinum (om. uel)b17aigeoTqueadmeT,quęameL19depi-emates uel) & 17 sigco T que ad me T, quQ me L 19 depremates B 23 respicet B 24 m T, mihi BLVb plenam LTV 25 ordinationis L suffragiom V concidatis B)
Vber conscientiam uestram pro superna dispensatione uicissitudo comitetur: reddat pro paruitate mea altissimus quod agnoscit a uobis, qui semper amantibus fideles extitistis, fuisse conlatum. certus portus est pectoris uestri inuenisse diligentiam: estis hac conuersatione praediti, ut amicorum spem beneficii conlatione uincatis. secundam admonitionem desidero, ut iniunctum iter adripiam: date felicem dexteram humilitati meae et prospera mecum uestra diuidite. domine mi, salutationis obsequia praesentans quaeso, ut si rerum dominus apud Rauennam feliciter commorabitur indicetis, quatenus sine ambiguo praecepta uestra perficiam.
Solent quibus felicitas et potentia deo ordinante conceditur humiles consolari officio litterarum et prospera sua paginarum promulgatione partiri. ego multo tempore ut his subleuarer muniis expectaui, sed cessantibus uobis necessarium credidi non tacere, ut quod amor non exigit iuxta euangelicam lectionem mereatur inportunitas. domine mi, salutationem plenissimam dicens quaeso, ut me antiquum cultorem uestrum illo foueatis quo olim promisistis affectu et prospera uestra paginarum me faciatis directione cognoscere. [*]( XXVII. 3 xiram (u ex n corr.) L 4 pranitate B1 altissimis Tl 5 fideles 6, fidelie BLTV extitistis (stis in ras.) L H 7 praecandam B (diti-nincatis om. B add. corr. in mg.) 8 consolatione T 11 m T, mihi BLVb praesentans Bb, praestans LTV 13 quatinus T ) [*](XXVIII. 17 hnmilis B 18 Bubleuaretnr T\' 19 exspectaui LV 20 Iaectionem L1 21 merai pportunitas T1 m T, mihi BLVb 22 anticom B 23 affectoi L 21 dilectioae T1 )