Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Caelestis dispensatio religiosis desideriis numquam negat effectum: nam quod pie cupimus maturo praestat studio. desideranti enim mihi per litteras orationum uestrarum postulare suffragia perlatorem domesticum uota pepererunt, ut stimulo scriptionis admoniti pro suscepti anima supplicetis, quia doctor gentium clamat: orate pro inuicem. nihil enim est quod deum diligens etiam pro delinquentibus optinere non possit. laborate ergo promissis dudum patrociniis et gaudia mihi per lacrimas conparate: ueniat ad me fructus innocentiae meritis ignoratus. haec sunt, de quibus sanctum dei admonere praesumpsi. timeo enim facere prolixa conloquia, quia res necessaria strictis est postulanda sermonibus. nunc in Christo ualete, mi domini, et sentire me deprecationis uestrae munera prosperis indicate.
Ergo falso creditur amorem reddi diligentiae et tacitis animas se interrogare colloquiis, fidem mentium sensus adserere, ut quod inpendimus uicaria nobis relatione debeatur? uocem montium secreta restituunt et in obsequio humanitatis muta fabulantur: sed magnitudinem tuam in contemptu mei contigit silentium pro scriptione redhibere et in astipulatione artificis genii temperando a paginis pertinaciam garrulitatis obprimere naturae lege calcata. facessat a moribus meis sequi quod admissum doleo et subleuare culpas imitando. ecce iterum [*]( 8 Iac. 5, 16 ) [*]( XXXVI. 2 presbitero B 3 religionis b 5 postolare B 9 qaod drb B (um s. I. m. rec.), quoddam b obtinere T 10 dudum mihi T 12 sanctum] secundum b dominumdi B (dominum 8. I. m. rec.), dominum b 14 postolanda B 15 domine B b ) [*]( XXXVII. 19 amatorem B \'20 adsereret b 21 debetur T1 23 famulantur LTV 24 redibere BLTV, reddere b et B m. rec. 8. l. 26 nature B 27 imittando T, emittendo B, euitando b et B s. I. tn. rec. )
Quotiens uotiua res repente contigerit, pretium de ipsa temporis breuitate sortitur. caelestis enim ut crescat beneficii genius, subitum facit esse quod tribuit, ne deuenustet sperantum prolixitas misericordiam largitoris. quis enim affectum desiderii repente suscipiens non auidius impetrata ueneretur P sic litteras magnitudinis uestrae sitiens tempore profectionis accepi. dolebam fateor et uehementer angebar, dum nec obsequiorum meorum perlator existeret nec sospitatis uestrae digressurus bona cognoscerem. ecce utrumque frons bona concessit : accepi pariter indicia optata quae refero et uno eodemque tempore regressum me de Alpibus Cottiis et Rauennate significo iter adrepturum. orate ut uariis laborum iactato incommodis patientiam supernae benedictionis munus infundat. me autem quod ad custodiam gratiae culminis uestri splendor hortatur, facilius credo cursus fluminum in diuersa reuocari et relictis fluentorum alimoniis aether uacuum pisces expetere, quam tantorum me inmemorem delicta restituant. quod superest, ualete, mi domina, et redemptori nostro pro persona suscepti incessabiliter supplicate. [*]( 22 cf. Verg. Ecl. I. 59 ) [*]( 1 appelleo B fereas B fouente Bb 4 quatinuB LTV XXXVIII. 7 ferminae L, flrmine T 8 contigeret B 9 benificii B 10 genias (i m ras.) jB, genus b sperantam (a uidetur eorr.) B, eperantium LT 11 prolexitaa B largitoree B 14 angibar B nec B s. I. 15 Bospitatis B 16 uterque T\' fora T* 17 accipi B 18 cotiia T, coctiis L, gotthiis b 19 adrepturam B* iactatos Bb incommodns Bl, omlcommodis T 22 oursum B (m. rec. s. l.) b 28 expetire B 24 imemorem L dilecta B b quod L s. I. m. ant. )
Praeceptis magnitudinis uestrae ministerium debitionis exsoluimus, quia fit aequitati proximus qui iusti uiri monitis obsecundat. negotiorum qualitas, quae ab amico ueritatis agnoscenda committitur, cautione instruit animum cognitoris integri. adfectionem infudisset nobis magnitudinis uestrae consideratio, si studia non dedissent. in negotio igitur, quod inter Bautonem regiae domus conductorem et Epiphanium cartarium uertitur, dum anceps in disceptatione nostra euentus nutaret et alterna se partes intentione conliderent, adserente Bautone se sexaginta et quatuor solidos publicos, quos de reliqua indictionis illius emisso chirographo fuerat debere confessus. idcirco non posse restituere, quia per manus sublimis uiri Proiecti quadraginta solidos Epiphanio suffragii nomine contulisset, pro quibus nullum beneficium secutum fuisse doceretur, et replicaret ipse Epiphanius, se si quid accepisset, labore meruisse nec frustra sibi a Bautone quicquam fuisse conlatum uel prolati testis fidem laudibus incessanter adtolleret: statuimus ut sub iureiurando mihi nominatus superius uir nobilis Proiectus et sperati genus declararet beneficii et effectum, si ita esset, adsereret non secutum: quod cum fuisset [*]( I. 3 debitionis] deuotionis b 6 caationem b, cautiorem coni. Schottus 7 infandisset Bb, insudisset L 9 epifanium B cartbarium BLVb 12 publicus Bb 13 chyrographo 6, cyrographo LV, cyrografo B, cirographo T deberi fort. 15 epifanio B, epiphanici T nominis B b 16 docetur V1 17 epifanins BL V 18 ab auctone B 19 collooatum b probati T 20 statuim** (us eras.) L mihi om. Bb 21 beneficio Ll )
inpletum, Epiphanius acceptem pecuniae refunderet quanti. tatem. nunc in potestate est culminis uestri decisionem nostram, si placet, auctoritate fulcire.
Quantum ad fascem maeroris adiungit interrupta tribulatio, quando ut acrius urat aduersitas, prosperorum mutatione blanditur! ad acrius umquam onus accessit, quod continuatae sarcinam calamitatis abiecit? quam bene me ad patientiam absentiae uestrae longus temporum usus aptauerat, dam hoc, quod felicitas non habebat, didicerant nec uota praesumere! ecce iterum de inueteratis doloribus passio nouella me lacerat, et obductam cicatricem rescindit ictus acutior. inploraueram a discedente misericordiam, ut quod de praesenti confabulatione perdebam, litteris pensaretur, nec hanc frugem omnibus desideriis ieiunus emerui. ego consuetudinis meae non neglegens inter lacrimas scripta concinno, quibus de adflictione mea credidi nil potius indicandum, inlustris uiri domni Pamfroni relatione contentus. nunc, mi domine, obsequia famuli uestri dignanter accipite et animae in angustiis constitutae remedia consueta praestate.
Quibus magnitudinem tuam discedentem precibus inploraui, merito retexerem, nisi memoriae uestrae inrogare contumelias euitarem. nam qui amantem de his, quae recens sunt acta, [*]( 1 epifanius B 2 decissionem T nostram uestra fort. 3 fulcite T\' ) [*]( n. 6 meroris LTV, memoris Bb 8 nunquam T hoous BLV, bonus T, hooos b 9 me om. T 11 dedicerant B\' 13 rescendit B\'L aocotior T inploraberam B 14 a—perdebam om. B add. corr. in mg. inf. negligens BT 17 scripta Bb, om. LTV 18 indicandns T1 in | illustris B uiris L domini B (A rec.) Tb panfronii T ) [*](m. 24 descendentem B praecibus B 26 deuitarem LTV quae] qui L )
conuenerit, fugiendam bonis obliuionem inportunus opponit, cum hoc sit peculiare coniunctis, ut sub quadam praescientia mutuo sibi cupita sufficiant et ad substantiam caritatis efficaci dispensatione quod uotis poscendum est effectu seniore concilient. caelestis dispensatio facienda suggerit, si quid amor optat inquiras. his iungitur quod aestuanti animae, dum iter adriperes, multus in promissionibus subuenisti dicendo sustentandum me esse paginis, qui propriae lucis priuarer absentia. ecce et pollicitatio fide claudicat et spe inritatus ardesco. egit ueniens de remedii praesumptione fiducia, ut difficilius dura tolerentur. sed nunc, mi domine, honorem salutationis accipiens, postquam apud uos quod male est animo declaraui, curatio properata subcurrat, ut qui salutis uestrae status est uel gratiae principalis expectatis reseretur alloquiis.
Semper famulantes diligentiae paginas nunc in proditione sui dolor exigit et gaudiorum ministras in uocem reserandae traxit iniuriae nec contenta fuco dissimulationis urbanae secreta pectoris aut taciturnitate uestiuit aut in partem aliam transtulit blandimento. noui quidem fabricata, sed fugio et simplicitate contentus cum amantibus serena animi fronte congredior. ubi gentium fuit sub obtestatione dei inter nos promissa deuinctio, ut proficiscentes insalutatum me uelut incognitum linqueretis nec potestatem remanens sortirer necessaria suggerendi? credo prouidistis, ut inbecillus oculis [*]( 1 supponit fort. 2 praesentia V 6 aertuanti B 7 arriperes B (8. I. m. rec.) Tb, adriperis B, arriperis LTav multoB b, multis LTV 9 substantia fort. 11 honorem honorem B 13 saluti* T 14 statas] stat et Bb gratiae Bb, gratia LTV ) [*](IIII. 17 nunc (nc m ras.) L 18 sui — l. 25 incog T alia manu exar. eziget B reseruande T 19 secretum Bb 20 pectoris] corporis T 21 fabricati L et in es corr. L m. ant. 22 camantibus T 23 ostfitatione T, testatione B dei (i postea add.) B, de b 24 diuinctio B 25 liqueritia B sortis L rerls. 2. m. ant. 26 inbicellus B )
totum uobiscum lumen amitteret nec diem meum sub amici praesentia clausis orbibus intuerer. haec si per neglegentiam contigerunt, aestimationi relinquetis quem apud uos locum obtineam: ferenda sunt acerbius, si intelleguntur accessisse per studium. nunc uale, mi domine, et animum meum quem in statione consistere suadet innocentia origo propositum, ad potiorem gratiae partem, quia uobis sinceritate patuit, inuitate.