Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Bene prouidentia superna disponit, ut dum a me beneficia postulantur, sic sollicitudo mea uotiuos inueniat perlatores. facessat negare aliis quod mihi tribuo et illud auaritia sordente continere quod subleuat largientem. Simplicianus praesentium baiulus adulescens nobilissimus natalem scientiae sedem Romam conatus expetere hoc sibi credidit pro singulari euenire conpendio, si ad notitiam culminis uestri duce pagina perueniret. cui ego nequaquam uolui cupita subtrahere, sciens consuetudinis uestrae esse quod reliqui faciunt exorati. nunc, mi domine, seruitia salutationis accipientes facite, ut praefatum peregrinationis dura non onerent meque crebra scriptionis uestrae per hanc inpetratam frequentiam releuare munia non desistant. [*]( XIIII. 2 ennodius auito B 8 quidquam Lb 4 ab B1, a B\'LTVb 5 distiti B uiri memoriae LTV 7 actenus B I 8 ezanimi b et m. rec. 8. I. B 9 m T, mihi BL V 10 prae. cor B ) [*](XV. 15 pstolantur T 18 adoliscens B 21 subtraere B 28 mihi B 2# onerent 6, honerent BTV (prius e in rcu. carr. B), honorent L )
Non deberent esse negotiosa conloquia, quae pro remedio sibi amor inuenit, nec religionis stipendium ad necessaria nos oporteret euocare commercia, quia dulce esset epistularum munia soli militare concordiae nec rem diligentiae in aucupia transferre conpendii! sed res ad hoc rediit, ut nisi senior caritas, quae inter nos ab ipso uitae limine sumpsit exordium et per uarias profectuum uires messem gratiae perduxit ad aream, conpulsa pro meis partibus stimulo scriptionis adsurgat, grandi ingratitudinis et detrimentorum sterilitate percutiar. meminit amplitudo uestra quae. de expensis, quae apud Rauennam episcopus meus fecerat, me ei redhibitionem promittente, pro sedis apostolicae utilitate, uobiscum fuerit conlocutus: de qua restituenda celerem promiseratis effectum. sed pro peccatis meis nescio qui casus manus opposuit. de qua ad me praedicti antistitis se conuertit intentio, ut uix indutias ad sacratissimam urbem tribuerit destinandi. nunc post deum in uobis causa est, qui potestis et personam meam offensione pontificis et detrimentis eripere, ne officium fidei mihi uni peperisse uideatur aduersa. domine mi, salutationis munera persoluens deum precor, ut animum uestrum ad utilitatis meae considerationem incunctanter inuitet. ego quid amplius facerem inuenire non potui, nisi ut cum allegatione manifesta fidum mihi dirigerem perlatorem. [*]( XVI. 3 quę B 8. I. 5 , quia]! quam fort. 8 lumine V1 et Sirm. 9 profecUum L uices fort. 12 meminet B expensis qua\' T episcopos B 13 redibitionem BTlV, retributionem L 14 apoatulice B coillocutua T 15 peccatis meis V in ras. 16 opposuit manus LTV 17 antestitis B inducias (c ex t corr.) B 18 tribueret L destinandua Bb 19 offensioni L . pontifieis] mei add. LTV 20 uideatui peperisse LTV: 21 mihi BL V dominum b et Sirat. 23 quidS Bl ut uidetur 24 fidem B b )
Magnifici uiri domni Stephanioni filii uestri facit dignatio, ut beatitudini uestrae legendus occurram, cuius beneficio itineris caritas detrimenta. non patitur et quod praesentia non ualet sermone conpensat. his ergo seruitia apostolatui uestro debita repraesentans quaero, ut me orationum suffragio subleuetis, quatenus insertus uenerabili conscientiae de omni merear dignationis uestrae fruge gratulari, quia fiduciae meae coronam uestram non ambigo responsuram.
Fecit magnitudo uestra quod et sanctis moribus suis debet et sanguini, ut propinquitatis memoriam silentii non patiatur torpore languescere. in quacumque terrarum parte uiuit adfinitas, nec separantur regionibus parentelae catena sociati credite mihi, dilectio sancta non deperit nec ullum patitur per diuisiones itinerum natura dispendium. nam generum uestrum tantum mihi noueritis caritatis inpendere, quantum ad uicissitudinem nulla satisfactio existat idonea. quod superest, domina mi, accipientes debitae salutationis affectum, deum precor, ut in bono mutuae felicitatis uidendi uos occasionem conferre dignetur, quatenus sub confabulatione uotiua pia desideria subleuentur. [*]( XVII. 2 episcopo om. T 3 domini b atefanioni B, Frefanionis b flli B 4 iteneris BVX 6 conpessat L* (n in m et 88 in ne corr. m. ant.) 8 quatinus LTV ) [*]( . XVIII. 12 dfiice LT, domniae B 14 patiatoc B 16 turpore B languiscere B 16 parentrtlae B b 17 4eperit V, deberet Bb 18 diuisiones scripsi, diuisionia BTYb, diuersionis L iteinerum BY, itinora Sirm. 21 mihi BL V aocipientfs BLb 23 quatinus T )
Postquam desideriis meis uidendi uos facultas elapsa est, iterum ad litteras mens reuertit: cogitur abiuratum poscere paginale subsidium et institutam melioribus copiis animam quasi uilioris cibi alere aut sustentare conmercio.s o quam graue est, quotiens uariis necessitatibus obsequentom fugitiua libertas ad noua instituta transducit! quae dura sunt continuatione franguntur: multum de grauitate oneris usus incidit: flebilis condicio ad optata quae non sunt mansura perducit: leuior sors est curis iugibus occupati. hoc sum infelicior peccatorum fasce, quod de bonarum rerum sapore gustaui. sed hinc alias. deo relinquenda sunt quae humano remedium nesciunt habere consilio. uobis interim reuerentiam salutationis inpendens reditus mei facere indicia non omisi, cupiens pari scrip- . tionis uestrae hilaritate releuari.
Ignoratur bonorum sapor in prosperis: uix dinoscitur superni qualitas bonorum, dum tenetur: post migrationem capita dulcescunt: desiderii pretia in manibus constituta nescimus. uere fateor, quamdiu Rauenna uos habuit, sinistrum omen credidi cogitare quae patior nec inter res secundas quasi malignus propriae felicitatis interpres quae per absentiam uestram euenire poterant suspiraui. non debui merita mea, si ab homine non. separarer, agnoscere nec intellegere fugitiuum esse quod sectanti peccata blanditur. sed quid epistolaris concinnatio castigatae terminum dictionis excedit? ferat his rebus medelam cuius [*]( XVIUI. 4 reuertitur b adiaratom T sed d ex b corr. uidetur 4- 5 cupi|is B d s. l. m. ree., enpidis b 8 ad (d in ras.) L 9 boneris B\'T, honoris В\'b 10 conditio BLTb 14 interim] itaram* Bb 16 incidis. L ) [*]( XX. 24 abstinentiam L1 26 Beotaodi Tl 28 eioedet B medellam B* )
In occasione rapui soluendae humilitatis personam domestici perlatoris. desideriis meis militabit quod in aliorum negotiorum efficacia prouidistis. fateor, durum credidi uicinior litteras denegare, qui numquam potui in longinquo constitutus abstinere conloquiis. uisus enim mihi sum Rauennatibus occupatus excubiis magnitudinem uestram quadam mentis dextera contigisse. idcirco ad leuamen desiderii scripta prorogaui, ut quod uiuis subtrahebatur affatibus lectione pensarem. ergo honorem salutati exhibens rogo, ut me huiusmodi, quotiens opportunitas ingesta fuerit, remediis subleuetis, in quibus absentia unicum habet diuina prouisione subsidium. agnouistis quae sit curatio affectione languenti: uestrum est medelam aegris animis non negare.