Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

VIII. ENNODIVS SENARIO.

Quamuis pro peccatis meis etiam litterarum uestrarum solacia subducantur, ego tamen memor debiti, quo me per gratiam uestram ut dei memores obligastis, scribere non omitto, sperans, domne Senari, ut deum, quem in me cogitasti, semper attendas et frequenter mihi litterarum uestrarum munus inpertias. domine mi, saluto plurimum reuerentia consueta et inploro, ut per omnes sanctorum basilicas pro adflictione mea deum rogare non desinas.

VIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Quamuis ad tutelam pontificis innocentia officii eius comes adsistat nec opus sit humanis solaciis ei, qui humanitatem professione superauit, scit tamen omnipotens deus me sancti episcopi portitoris praesentium iussioni exactum inpendisse conloquium. diu enim renisus sum, ne arrogans uideretur, si minister antistitem et apud sanctissimam conscientiam potissimum uix mediocris adsereret. sed perfecta oboedientia est quicquid summus exigit non negari. et ideo praelato debitae

. salutationis obsequio precor, ut ad consolationem multis inpugnationibus praegrauati subsidium conferatis, quatenus singularis boni rem facientes non patiamini inmeritum sacerdotem diuturnae subiacere maestitiae.

X. ENNODIVS FAVSTO.

Deus, qui bonorum operum animo uestro inseruit affectum, ipse obsequentem sibi longa felicissimum aetate tueatur, quia [*]( VIII. 5 obligastes B domine BTb (i add. B m. rec.) 7 adtendas L impitias L 8 mihi BL V ) [*]( VIIIL 18 tutellam B comis B 15 me om. Bb 18 anteBtitem B 19 uix T 20 exiget Bb 22 praegrauatis Bb quatinuB LTV . ) [*]( X. 28 tuaeatur L )

155
quamuis innocentia quam fouetis indesinentes pro uobis ducat excubias, obligati tamen beneficiis uestris non possunt quae pro uobis deo debent uota conprimere, quia pro inpensis gratias non referre et deus in carne constitutus exhorruit. utinam tantum ualerem pro rebus uerborum tribuere, quantum sentio me debere! his tamen, quod ad aliam mercedem uestram pertineat, suggerere non omitto, ut cartam, quam in causa Laurenti tabularii Comensis fecistis, inpletam mihi transmitti iubeatis et pro illa caeca muliere, quam Martinus conductor de Modicia obprimit, comitis patrimonii litteras tollatis, quibus iubeatur quod ei abstulit mancipium sine dilatione reformare, quia quod in praesenti in mandatis accepit facere pro rustica temeritate contemnit.

XI. ENNODIVS AVIENO.

Digresso. de Mediolanensi urbe communi domino sola in consolatione remanserunt solacia litterarum, quia dum sermo ad uos dirigitur, aliqua praesentiae uestrae desideriis meis imago blanditur. quod et a uobis domnis meis, ut crebro faciatis, exposco, cogitantes absentiam uestram hac sola posse adsiduitate sustineri. habeant felicissimi uotiuam praesentiam, mihi delieta mea cogitanti epistularis cura sufficiet. domine mi, salutem uberrimam dicens precor, ut et per sanctos dei pro me preces fundere minime desistatis, et domino gratias referre, cuius circa me beneficia etiam insperata tribuuntur. [*]( 2 beniflciis B ,3 deo V s. I. 4 ex*orruit L 5 tribuaere L 7 suggere L 8 tabulari BLTVb comensis] commissis b et s. I. m. rec. B 9 modicia B Vb (et sic Corp. inscr. lat. V nr. 5742), moditia LT 10 obpraemit B, oprimit T iubeatis T et fort. V* 13 contempnit LTV\' ) [*](XI. 19 domnis B, dominis LTVb 20 hac Bb, hoc LTY 21 adsiduetate B eustinere - V1 habent B 22 -dilecta B b 23 mihi BL V praecor B et om. b 24 dei] domini b pręces B domino b 25 referte Sirm. inspirata B )

156

XII. LIBERIO, EVGENETI, AGAPITO, SENARIO, ALBINO.

Vberioribus opus est paginis, ubi fides claudicat perlatoris: per amantem mei cultorem uestrum Stephanum diaconum sufficit parca conlocutio, qui transgrediens epistulas in multa uerba diffusas praefert affluentibus necessaria, dum conpendio fidelis arcani alleganda non subprimit. quod restat, ualere me deo auspice nuntians prosperitatis uestrae bona disquiro et plenum reddo salutationis obsequium deprecatus, ut fiduciam meam incorrupta dignationis uestrae non denudet integritas.

XIII. AVITO ENNODIVS.

Inportunum me \'facit aliena necessitas, quia debeo pro deprecante sermonem. lex propositi intercessionis refutat auaritiam. nam ad conscientiae meae sarcinam iungitur, si respuam supplicantem. expectandae memoriae Sabini filius ad diem constitutum sententiam praestolaturus occurrit: sed agellum suum utilitatis consideratione est coactus expetere, quia et fideiussor et exsecutor definita die defuerunt. abiurantem me de praefati negotio ultra uilescere baiulus inpulit, ut ad eum nuntios, quatenus rursus occurreret, destinarem, quod me fecisse significo. nunc salutationis meae dicens obsequia in potestate est culminis uestri, in pradicti causa quid iustitia quam fouetis, quid fiducia quam dedistis mereatur, ostendere. [*]( XII. 2 Incip liberio B, Enuodias Liberio Sirm. engeniti B 4 diac B, om. T 6 praefert] preces b 7 archani T alliganda BLb snbpremit B 10 integritas] explic add. B. hanc ejpistvlam in Itbris BLTVb seq̰uitur alterum Epist. V 26 repetitae exemplum. ) [*](XIII. 12 itam auito BLTV 13 importunium T1 fecit V 16 exspectande L 17 praestu.latunis B occurret Bb 18 consideratione Bb, ratione LTV et Sinn. 19 execator Bsb deftnita] defuncta Sirm. 20 uilescere Tb, uiliscere BLV Ut Bb, om. LTV 21 nuntius L, noncius b quatanas Bb, qaatinnB LTV 98 predicti V, praedicto Bb 24 foaetes B ostenderej explic add. B )

157
XIIII. AVITO ENNODIVS.

Scio mea apud uos clamare silentia nec quicquam fieri quod non secreta interpretatione teneatur, ego tamen ab scriptione non destiti nec sublimis memoriae uiri Sabini- filium fabricato ingenio a iudicatione subtraxi, qui uiolentias in agello suo perpessus hactenus operam. dicitur nauasse. cum barbaris. credite mihi, aderit securus examini et disceptationem uestram sine aliqua formidine ueniet ingressurus. domine mi salutati reuerentiam dicens precor, ut personam meam tanti habeatis insitae dudum affectionis recordatione fulcire.