Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Solet epistolaris concinnatio, quando fauore rapitur, iudicia non amare et copiosius facere beneficium, dum attollit inmeritos. ille enim debet amplius adserenti, qui quod moribus non exigit gratia scriptoris suffragante consequitur, quia nullis adiutus conscientiae dotibus iure ad allegantem reportat, si quid adipiscitur. aliud est in eo, qui conmendatur, tamquam nobile germen ita peregrinantia bona uerbis inserere, aliud innata uulgare, quemadmodum si rusticum pecus Tyria confirmes purpura sponte uestiri et uirus generosum, quod uellus aeno [*]( 1 consciis Y adcedo B 2 dispicet B largitor L 3 propria T, pripium B qui deo BPT2b, quid eo (i 8. I. m. 2 et eo in Faa.) L, qui ideo V, qui io Tl 4 in commodis Pb t, 5 benificium B quae B 8. 1. 6 noscuntur B dioias B tribuistia Ll accipistis B, accepistis L 7 scanctorum B 8 que B 10 laboris om. T 11 meam om. T dispoaitione benigna T, b. dispensatione B 12 effecta me] effectum B reue. late T1 conloquio] finit adG. B ) [*]( VIIII. 15 epistolares B rapantor Lx 16 oupiosius B cum T 17 quod ex dem T corr. 18 suffragantem L 19 siquis B 21 germin Bl 22 confirmis B 23 uellos om. in ras. 6-7 lilt. T )
Non temeritas me ad paginale duxit officium, quando adomnem communionem subditum suum regiae stirpis germen inuitat. est enim haec claritas dominorum inserta natalibus, ut culmina sua dignatione subliment. uultis quasi aequales tractare [*]( a 1 soiboit B tingoant BLV, tingant PTb; em. Sirm. 2 muricae L ezibuit TV 3 cochleis Tb solum T1 5 me nrbanitate uires LPTfb 6 uotata B clarioris (clari in ras.) B sncci T, faci Pb 8 hinc] huic T ut uidetur 9 preuium B 10 notitia B Q. C. V, uc BL, uero T, nunc Pb 11 loquor L a. l. m. ant. iccirco T imperasse L 13 ignoraret Tl 15 penitralia B 16 credit B 17 fouetes B1 20 peasaait B aerborum] fiait add. B ) [*]( X. 22 Y. I. om. T 28 ofm T 21 comuniooem V 26 dignatione (tione s. I. m. 2) T )
Qui amicam conscientiam manifestis pandit indiciis, tollit otium quibus gratiae praestiterit dignitatem. uix enim feriata sunt ora eius qui consueuit audiri, quia magnum dispendium pudoris est uerborum retinere beneficium, ut dum linguae parcimus honestatis prodiga frons laboret. uos me garrulum fecistis, qui preces meas consuestis admittere. sed ne praestanda circumloquar et epistulae prolixitate inpetranda suspendam, ad rem redeo. sublimis uir Laurentius reditus sibi debitos, quos ecclesia Romana facta cum auctore eius est pactione pollicita, a domno papa asserit sub nescio qua oppositione denegari. in quo negotio fauorem per me uestrae defensionis inplorat, ut rem, quam debetis legibus, uideamini exhibere diligentiae et illud crescat affectui quod denegari non licet aequitati. uos hanc rem iuxta desideria mea tribuite, ut quantum nominato uiro commoditatis accesserit tantum me muneris accepisse confitear. salutem ergo dicens spero, ut circa munia litterarum nec sincerus amor uacationem accipiat nec facundia totius orbis celebrata testimonio conticescat. [*]( 1 per] pro L amore Lx conditione BLTV 2 dne do\'mine L 3 saggerendo B 4 effectil B saplicem F, gupplicere TI 5 praecator L accessi] finit add. B ) [*]( XI. 9 prestiterit B , uix] uox L 10 st B, eint Sirm. eius qui BPb, qui eius LTVj eius fort. expungendum, cf. Wiener Studien II p. 241 audiri (diri in ras.) B 11 benificium B 12 prodigia L ! 13 consuistis B, consueuiBtis Pb prestsnda B 14 et in mg. add. B 15 reditos B, redditus T 19 legitibuB B diligende T 20 de negari B 21 iusta Tl 22 adcesserit B accipisse B 23 munia (ia in ras.) L 24 sincer B 25 orbis B celebratja B a in mg. add. conticiscat B )
Natura partum est, ut cura migret in gaudium et mutetur querela praeconiis, quotiens cupita tribuuntur. incertus animi fui quid sibi uellet sublimitatis tuae tam longa cessatio, sed cum potiri datur optato, ipse pro partibus tuis honestum excusationis genus inquiro. uide quid faciant serena diligentiae: quasi totum mihi ex sententia fluxerit, ita simplici munere placatus errata concessi. habes unde pii amoris formam possis adsumere et circa amicitiam constantiae exempla mutuari. me si sequeris, nec plura te a coniunctione peccata retrahunt et unum benefactum sodalis tui culpas absoluet. me silentii, frater, me obliuionis incessis ? ubi erat iste animus, quando nec promulgata conloquia meruere responsum nec ad stili imperandam sollicitudinem praeuius existebas? ubi fuit inabstinentia tabellarum non circa omnes in Liguria custodita ? multis a desiderio tuo peregrinantibus in solacio doloris mei paginas exhibendo, et mihi taciturnitatem continuasti et illis praebuisti contra uota conloquium, quia est ista humanarum rerum ratio, ut pro magna cognatione par studium semper existat. cuius ordinis immemor uoluisti sociare quaedam imperita cum litteris, putans coire posse in affectum toto calle distantia. quid promouit suada oratio tua elucubratis concinnata sermonibus, quando bonarum artium nescios appellabat amante posthabito? sed hinc alias: nolo excessuum multitudinem relegare, qui breui satisfactione delinitus sum. nam parcitate in eloquendis illis usus fueram, nisi nosse uos crederem de offensis illud remanere [*]( XII. 4 quaerilla B preconii T 5 neUit B 6 pro om. B 8 Jmibi om. T manere L ut uidetur 9 abes B poBsi L 11 retrahunt (supra ra ras.) B 12 absoloit fori. frs L 15 preuius BL 16 ligorias eostoditor B 17 pere- " ■ ; D grinatibus B solatio LTVj in 8. pro in snstentatione dictum ui- detur, nisi forte non eolacio uei solacia (om. in) scribendum est m exhibisti"_ T u s. I. m. 2 18 prebuisti B 22 core ponae Ll tota T1 promouet BLPTVb, em. Sirm. 24 neBcius B 25 excess∗um L religere BLPTV, relegare b, em. Sirm. 26 de- lenitus B 27 no seuos L )