Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

V. FAVSTO ENNODIVS.

Sublimis uir Dalmatius, animae meae portio non defraudata sed solida, cui ad praerogatiuam sanguinis morum splendor accessit, hoc negotio suo credidit conuenire, si meis apud culmen uestrum iuuaretur alloquiis. quod supersedendum eius conscius non putaui, faciens urbanitate quadam personae tribui [*]( 1 esee sed Bb, sed T, ewe LV intempres L\' 2 inperiis B dilentiae B 3 iubendum scripst, iuuendum B, uiuendum LPTVb sed ni in ju eorr. V m. 1 putat fori. 4 filii Pb 5 preiudicium B 7 Bobolem LTV exibet T 8 neglegent L\' 10 honesta L 11 lascine T 14 neglegitur Lx discendens B, diseedeHB coni. Schottus 15 procedunt T\' 16 pre- IoquiiB B affatu] affectu B 17 perpetuam Zx liberalitate LPTV 18 et cetera B, et cet LV, om. PTb we om. B ) [*](V. 21 defrudata L 22 sed solida L 8. I m. antiqua prerogatinam B )

101
quod uos noui debere iustitiae. in Sicilia enim praedicti pr. dium bono hactenus iure possessum a consortibus perhibetur inuasum. nunc ad iuuamen ciuilitatis inpenditur quicquid ego promouero supplicando. domine mi, salutationis obsequia plena humilitate persoluens deprecor, ut circa memorati nobilis uiri conpendia pudorem leges ac reliqua quae per conscientiam uestram subsistunt reipublicae ornamenta muniatis. uale.

VI. AGAPITO ENNODIVS.

Credidi, postquam magnitudo uestra bonis est inpensa generalibus et otium migrauit in gloriam, postquam Rauennatibus excubiis occupati, dum quietem uestram neglegitis, nostram omni soliditate firmatis et priuatus genius ad regni decora transiuit, quando nouam lucem de domesticis abstractam sini. bus palatinus sibi fulgor adiecit et angustiorem fuisse regni sui pompam rerum dominus cum uos non habuit recte metitus est, pro uicinitate regionum crebris me releuandum esse conloquiis. sed inefficacibus spei meae inluserunt peccata consiliis: nullas paginas ad diligentiae testimonium mens serena transmittit. graue est si amorem non merui, grauius si quem exegeram forte turbaui. scio tamen haec congruentibus ueritati excusationum nubibus esse claudenda, in priuatis inueniri munera litterarum, non recte ab occupatis ista disquiri. sed noui firmam in affectione conscientiam inter quaeuis pondera et aduersa distractam debita sua gratiae non negare. nunc nolo esse [*](1 siciliae L predicti B 2 actenas B iurae L 3 quidquid BL 4 mi] mihi B 1 reipublice B mini∗atis B uale om. B. ) [*]( VI. 9 acapito L 11 in] ad T 12 negligites B 18 fir. mates B 14 domisticis B 16 habuerit Т1 mentitus LV1 18 inluserunt B, luserunt LPTVb 20 exigeram B, eiegerum V1 21 torbaui forte LV1 22 laudenda L 24 q̃///ui T 25 distraatam (ctam s. t m. 2) T, districtam LPb ebita ex aedita T m. » uolo Tl )

102
prodigus in querelis. salutationis reuerentiam soluens deprecor, ut suggestionem, quam apud uos deposuerit praesentium portitor, ad uotiuum perducatis effectum. uale.

VII. ENNODIVS IVLIANO V. I. C. P.

Suscepi litteras gemino splendore radiantes, quibus purpura dictatoris uestrae iuncta dignationi creuit in pretium, gratias omnipotenti deo restituens, qui uotorum maciem beneficii ubertate transgreditur et quando in desideriis meritorum conscii sectamur angustiam, diuitis indulgentiae copias non refrenat. credidi satis esse, si me feceritis amplissima scriptione sublimem: sed uos non hoc tantum contenti praestare, quod habet mendica postulatio, linguae idonei et laude locupletes paginas destinastis magni more fluminis, qui quotiens ab alueis, ut ariditatem finitimam temperet, ad obliqua inuitatur, optanti tenuem riuulum totus inlabitur et marcida profundo squalore terga per ebrietatem undae salutaris infundit. fortium tamen seruans consuetudinem personarum magnitudo tua circa exiguitatem meam bene coepta non deserat, ut in testimonio diligentiae cura paginalis habeatur et puri amoris adstipulationem deferant blandimenta conloquii. occasum nesciat caritas, quam ante culmina promisistis: tantum circa me crescat gratia, quantum uobis iuncta sunt fastigia dignitatum, ne amicitiam, quam fouit [*]( 1 quaerellis (el eae il corr.) B ,3 ∗effectum (a eras.) V uale om. Pb ) [*]( --1 VII. 5. UI. CP B, VI Episcopo b 6 suscipi B spendore B purpore B 7 praetium B 9 et scripsi, nt BLPTVb et Sirm. 10 indulgentij Tl cupias B refrenat (re s. I. m. 1) V, refrenet T1 et Sirm.. [11 fecerites B1 12 contSpti T prestare B mondica Tl y13 idonei et scripsi, idonei sed LTV, idoneas et BPb locuples L destinastes BI, destinatis PTb 15 a.d L b uidetur eras. riuolum B 16 Bterga T 17 nfi (i. e. unde) T infundet Bl 18 exiguita∗∗∗tem L 19 cepta T 21 occisum L1 22 ntuqua (* supra a eras.) B 23 iuncta] iauicta Sirm. )

103
mediocritas, credatur abiurasse potentia: nam qui fastum in sublimitate castigat docet se meruisse quod adeptus est. resignate per probitatem conscientiae, felicitatem submitti posse amoris imperiis: illa libera procerum colla, dum formam tribuitis, subiugate diligentiae: fas sit de uobis adsuesci, ut amplissimus in societate retineat quem minor adquiret. ludit de illis casus, quibus obliuionem suorum indicet, quos ad celsa perducit. apud scientem rerum relegere bona non est admonitionis necessitas sed laudis occasio. noui fabricatam ad bona studia ingenii uestri tranquillitatem, quam ideo speciatim conmemoro, ut ostendam ubi affectio solida est honoribus nil licere. sed epistolarem transcendi terminum, dum commendationi meae multus inhaereo : redeo ad officia paginalis alloquii et ualere me nuntians prosperitatis uestrae actutum secunda disquiro.

VIII. ENNODIVS SVMMACHO PAPAE.

Vsque ad temeritatem me apostolica dignatione promouistis: fiducia concessa extitit mater audaciae. sed qui me humilitatis putat ignarum oboedientem probabit, si iussa consideret. praesumptio est, si dominorum beneficia famuli non sequantur: obsequium aestimandum puto quod pariturus inpendo. ecce causam scriptionis adserui, quia ueritus sum ne post imperatam stili curam tacens praecepta respuerem. huc accessit quod in causa. uenerabilis memoriae Mari, dum apud urbem essem, spem meis precibus uos dedistis, cuius negotium cum sancta ecclesia uestra legitima pactione decisum est. sed heredes eius per annos plurimos debitos sibi fructus deflent fuisse [*]( 1 credatur B, uldeatur LPTVb potentia. B qui fastam T in ras. m. 2 12 ad∗eptus B reaignante T 4 inperiis B libermn Tl tribuites B\', tribuistis L 6 adquirit fort. 7 indicit T (it ex et eorr. recte fort.) 8 admunitionis B 10 specialom potim quam speciatem B\', apecialem b 12 multos B inhereo B 18 nalerSe B 14 actaum L disquiro) finit add. B ) [*]( VIII. 16 symacho BT 17 Mmeritatem L, temperitatem B 19 ppabit T 22|inperatam B 23 adeessit B 24 marii LPTVb 26 decisum (eci m ras.) V 27 fructos B )

104
subtractos: pro quibus uestri- conscius precator accedo, quia cui mos est pia iugiter facere iusta non despiciet et qui largitur proprium aliena non subtrahet, errat qui deo proximam conscientiam credit commodis inuitari: detrimentum est sanctae uoluntati non exhibere beneficium. sola putatis lucra, quae uobis de liberalitate nascuntur, qui diuitias dum tribuitis accipitis. auara est dispensatio sanctorum, quae nil reseruando uniuersa proprium reducit ad meritum: nulla sunt potiora quam quae uobis eueniunt de largitate conpendia. ergo securus conprehensi superius heredibus laboris promisi uestra contemplatione iacturam: uos pollicitationem meam benigna dispositione conplete et illos effectu, me releuate conloquio.