Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Seruat magnitudo tua circa amicos et cultores proprios illud quod sibi iungit ad gloriam. dum enim memoria dignos ducitis, uos probatis. nam diu in consolationem scripta suscipiens, absentiae uestrae damna suspiro. o artificem scientiam bonis caelestibus institutam! ne liceat aliquid prolixae sequestrationi de affectu decerpere, praesentantes sacram imaginem litteras promulgatis. nouit deus discussor sensuum me culminis uestri recordatione macerari et nullum inuenire de optimi uiri peregrinatione subsidium. reddo tamen epistolari cura salutationis obsequium, et dignationi uestrae gratias referens fratrem quoque meum Iohannem per uos mihi restitutum esse confiteor. cuius hactenus in obliuione mei silentium quid gereret non tacebat, is nunc uestro mihi reformatus affectu ad abiuratam stili curam reuertit. rogo tamen uos ut maturetis reditum aut si felix mora detinet, dilectionem manifestetis adloquio. [*]( 1 et tndusi rumpit L mihi BL Y 2 posthanc T adeo add. in mg. T m. 2 qaae] q; L habere B didicisti L di s. I. m. cmt. 8 contemtor B, contempto T1 oredo T1 4 sacramenta seruat T 5 concordiae] finit add. B ) [*]( XIII. 7 V. I. om. T 8 tua tua B cultores Bb, saeculares LPTV et Sirm. 9 enim B, enim nos LPTVb 10 ducetia LPTlVb, docetis B probates B1 consulationem B 11 ∗∗abstinentiae (Ii? eras.) B supiro V in ras. m. 1 12 prolize LT 13 presentantes B 14 prouulgatis B senseum B, 1. sens∗um L cuminis L 15 uestri — I. 18 ioannem alia man. exarauit in T 16 epistolare B salutationis T s. L m. 2 17 uestrae gratiam LPYb, nostre gloriam T 18 quoque om. T ioannem q per T 19 cui|ius L obliuione scripsi, obliuionem BLPTVb 21 maturites B 22 decinet B manifes∗∗tetis L adloquio] finit add. B )
Quae saepe mediocriter gratis inpensa sunt quotiens exhibentur uerba coniunctis, quicquid fauori obsecutum est sereno mancipetur affectui. non depictis amorem mentitur alloquiis qui perlatori caro reddenda dominis scripta conmittit. in sublimis et magnifici uiri Panfroni mei conmendatione ore feriato mens dictat epistolam. nescio enim in quale culmen merita apud me uiri, quem sum praefatus, extollam, in quo linguae macies debitum pectoris nequit exprimere. sed abdicandum esset mihi, etiam si subpeteret, facundiae lenocinium, quia pauper sermo uberem diligentiam rectius confitetur et si eleuamus per effusas paginas illos, quos arcana nesciunt, iure tribuenda amantibus in artum tabella concluditur. causam ergo modici sermonis elocutus foederatum fratrem quam quam paucis uerbis insinuo, tamen multis obsequiis, ut iutus magnitudine uestra, in negotio suo circumstrepentium aliquando uideatur superasse conmenta. quod restat, famulantem salutationem exhibens me ualere significo, si tamen prospera uestra certis indiciis mihi dispensatio superna concedat.
Procliuior ad inpetrandum uia est, quotiens a religioso aliquid exigit abiectio deprecantis: coactus enim praestat affectum qui miseriis supplicis inuitatur: non potest adferre obuias manus cui imperat propositum adflictos audire. perlator praesentium [*]( XIIII. 8 quotiens quotiens B 4 quodquid Bl fauore b 5 affectu Pb est T s. I. alloquis B 8 necio B, nescia T1 5 affectu Pb est T s. l.alloquis m 10 nequid B esset mihi] esse uidetur Pb 11 subpeterit locinium B pauper ex semper T m. 2 12 uberam L 13 archana LPTV 14 arcum Tl 15 foederatam Bl ut uid. quanquS L 17 circumstripentium B 20 concedat) finit add. B ) [*]( XV. 23 relegioso B 24 preetat B 25 meeeriie Bl suppliciis T 26 inperat B )
Iure responsum multiplicibus posceretur alloquiis, si non ingratas extitisse paginas meas magnitudinis tuae silentium testaretur. clamat enim taciturnitas uestra garrulum displicere et nouum uindictae genus, ut opinor. inquirit, quando se non uidet promouisse, quod siluit. agitis epistolari abstinentia, ne ab inperitis ad uos scripta mittantur: ademptus tamen est effectus. prouidentiae uestrae profutura tractate: crebrior factus sum in scriptione contemptus. sed breuem sermonem decet exhibere eum, qui magna doluerit. cultorem uestrum fratrem meum Panfronium epistolaris apud culmen uestrum cura comitatur, cui quicquid gratiae concessum fuerit me quoque inpensorum uinculis obligabit, cui etiam aliqua de Vicariae dignitate suggerenda conmisi. uos petitionem meam ad effectum perducite, quia adsum partibus meis, quotiens apud emendatissimos hominum cogor subire testimonium, dum certis exhibeo. [*]( 1 abieotum deBet T residuum] al. remedium P in mg. m. alia 2 et ** B 3 sublimissorum B 4 muniui om. T 5 iusta (a ex c uel cc corr. m. 1) V tribuistis L\'Pb 6 posthabetes B mihi BL V 7 saluti T\' 8 imperi L; finit add. B ) [*]( XVI. 10 acapito L 11 poscentur Tl, poscetur L1 13 di- 1 spicere B 14 inquiret B 16 ademtus B 17 affectus Pb tractare Pb 18 contemtus B 19 uestrum] uero T 20 apnt T 21 quicquid (quic 8. I. m. 1) V, quidquid B quoquo B impensarum b, al. IpSafl P in mg. m. alia 22 obligbit L uicariae (caria in raa.) Y 23 cdmissi L1 25 oertis] al. disertis P in mg. m. alia elhibeo] finit add. B )