Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

I. SVMMACHO PAPAE ENNODIVS.

Boni imperatoris est probatam in acie militis animare uirtutem, ut fortitudo laudis pabulis inuitata in secundis congressibus dediscat lucis affectum. cuius robur ducis praeconio non nutritur? quibus se denegent etiam minus ualida tironis membra conflictibus, quando rectoris testimonio uidet sibi non perire quod gesserit? sola uia est, qua ad proeliandum crescat intentio, quotiens bene gesta non delet obliuio. utinam diuinitas uestris mota precibus diabolicum certamen interimat! utinam deuotionem meam in pace manifestet, ut cuius studium resignauit aduersitas, illius concordia commendet obsequium! ad Marcellianum episcopum directa est a fratre uestro instructa legatio: sed quid promouerit ipse rescripsit. quod restat, porrectis salutationis precor officiis, ut quicquid aegrum est medica oratione curetis et inter latentium secreta morborum qui in generalem necem seruatur ferro spiritali resecetis errorem. uale.

II. ENNODIVS ALICONI.

Venerabilis Amantius presbyter dum ad uos paginas exigit, rem deuotionis meae sui esse fecit imperii. felix necessitas, [*]( I. 2 simacho T, simmacho B pape T 5 robor BL V preconio B 6 tyronis LPV 8 qua] qui L peliandom L, preliandum B 9 debet L 12 co*mendet B, comendet T 13 marcellinum Pb 14 quod Lx 15 quidquid BL egrum B 17 Bpnali T 18 uale om. B n. 21 dirigit b 22 felez L1 ) [*]( VI. ) [*]( 7 )

98
quae uotis praestat obsequium: libera praeeminentis iussio, quae seruit affectui. debet mihi coactor quod meae praestiti uoluntati: prospera est scriptio, quae testimonium tribuit bis amori, dum et nouum in ius diligentiae adtrahit et amici senioris pectus obligat: qui dum magnitudinis tuae fidelis praeco est, prius uos per adstipulationem suam fecit eligi quam cognosci. raro notitiam praecessit affectio: cui contigit ante placere quam inspici? quantum apud me pondus est perlatoris aduertite, ad cuius nutum iudicia nostra flectuntur: uidimus quem didicit: quem laudat amplectimur. saepe in solido constituta mens propria amico cedit examini. merito ergo suspicimus quos probatus extollit. nunc si ubertatem gratiae ingenii macies explicaret, si ad fontem foederis aridi sermonis non lassaretur infantia, si epistularis qualitas, quae etiam copiosis eloquentia frenos inponit, progredi me ad longiora permitteret: adsererem quantum nobilitas tua mihi debeat, quod ad epistulare commercium primus accessi, quod ianuam diligentiae reseraui claue sermonis. baiulus tamen deprecor ut pro his quae tribuit redametur. ecclesiae causas insinuo, quia quod spei meae inpenditur uobis crescit ad meritum. domine mi, effusissimae munus salutationis inpendens quaeso, ut, si uobis cordi est oblationem meam de libamine caritatis accipere, religionem amicae conscientiae reseretis alloquio. uale.\' [*](1 praeeminentiB Sirm., praeminentis BLPTVb 2 coictoc L1 (ic in a corr. m. 2, c 8. 1. scr. m. rec.) meae] mae B, me L petitn 1 L, prestiti B uoluntate L1 4 amci B 5 tuae B a. I. fideles V1 preco B, praeco est (o est M ras.) V 6 agnosci Pb .7 preceaBit B anta placare L1 8 aduerte T 11 suscipmns T probitas b 14 infancia B que etiam qualitas V o T copiosis B (stc) 15 frenua B ? inpofiti T corr. m. 3 16 quanttL B, quanta LPTVb mihi debeat Bb, om. LPTV 17 adcessi B quod] et b 18 baiolus B deprecor B, precor LPTVb 19 reclametur L 20 mi] mihi BL V effnsissime L 21 salutationis munus b, munus munus salutationis B 22 relegionem B 28 me amice T uale om. Pb )
99

III. EVLALIO EPISCOPO ENNODIVS.

Trinitati gratias deo nostro, qui fascem quo deprimor pecca. torum fortis apud se uiri alacritate sustentat, qui memoriam mei in illo sancti pectoris tui templo quo gaudet Christus subtilis fabricator interserit, ut quod propriae conuersationis nube fuscaui splendida conscientiae uestrae serenitate detergeat. iam noui quia non inefficaciter funduntur lamenta peccantium. hoc mihi principe loco oratio mea, hoc lacrimae contulerunt, ut robustus pro me precator exsurgeres, ut labantibus umeris caelesti munitam auxilio dexteram subrogares. uerum est quia sola apud deum desperatio perdit errantem. ecce iam lolium nostrum spinae uel tribuli hordea triticum uineas pollicentur. age, electe dei, pro me humili quod coepisti et partibus tuis adesto, dum precum in me adsiduitate diluis quod ego collegi ubertate culparum. frequentibus etiam susceptum pasce conloquiis, ut insulsum pectus nec ulla uirtutum stabilitate subnixum admonitionis sale confortes. ad obsequia salutationis reuertor et epistularem transgressus terminum unum uelut garrulus sed pro necessitatibus inportunus adiungo, ut me sine cessatione tantum iuues precibus, quantum confirmas alloquiis. uale.

IIII. EXEMPLAR EPISTVLAE QVAM IPSE DICTAVIT. FRATRI SOROR.

Quamuis summatim gratiam aliqui debeant etiam malis in affectione pignoribus nec illud quod posteritati tribuitur [*]( IIII. 3 quo. (d eraa.) L depremor B 5 sancto b et Sirm. quo. (d eras.) L 6 proprae Bl 7 fuscati T1 detergat PTb 10 peccator T1 exsurgeris B, exurgeres T libantibuB B humeris P1 11 subrogares T, subrogaris BL PV 12 disperatio BLV 14 age] perge fort. cepisti BT patribua T (in mg. partibus) 15 precum om. B di∗luis B 16 pascere T t19 unum ex uft T m. 2)▓ uelud BPTa 20 necessitatabus LI abiungo L 21 aale om. BT; in T subscriptio Zegitur: Erplif I. para epforum ennodij. ) [*]( IIII. 24 Boror om. b 25 quamuis] cf. Wiener Studien II p. 247 aliquid B etiamj et P. ) [*]( 7 * )

100
beneficium putetur esse sed debitum, cum malignus interpres iudicium cordis naturae subdit imperiis et tollens saporem diligentiae sola iubendum putet obiectione pariendi, quando plus creditur fili uocabulum ualere quam obsequium et non quaeritur quid in amoris lance promoueas, sed quale ad praeiudicium aestimanti nomen opponas, cum apud prudentes frustra subolem dicimus, nisi exhibet quod uocatur: nam qui m prole censuram neglegit, conceptum - magis designat sibi placere quam meritum. facessat in posteris hoc solum nos cogitare quod libuit. etenim fructus uteri, nisi honestate respondeat, plus in testimonio lasciuiae uidetur euenisse quam gratiae. fas enim est germanitatis semper fidele consortium etiam partubus anteferri: datur participem originis sic haberi, ut nec consortium sanguinis neglegatur et descendens a merito laudetur examen. et ideo ne sinuosis in longum procedant uerba praeloquiis et quod re angustum est crescat affatu, dono, in fraternitatem tuam confero et iuri tuo perpetua libertate transfundo mancipium iuris mei illud et cetera. uale.