Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXVIII. ENNODIVS AGAPITO.

Si mihi ex sententia dies fluerent, non negotiosis operam paginis potius quam obsequentibus exhiberem nec munus [*]( .ł\' 1 fauor] amor T liberatis B ut Bb,-et LPTV 3 ae- thereaa Pb, aeternus Sirm. 5 dispendio non dabltum nichifrangatur T (corr m. 2) 6 animam T* 7 persona fort.; post personis uulgo interpungitur, cf. Wiener Studien II p. 231 \' 10 usus L S. t m. ant. cupias B 11 antecellant] finit add. B i ) [*]( XXVII. 14 et om. Sirm. 15 magnam L ***ista L. 16 sens*um L 17 domini B 19 disperationem JS 90 cegnoseere T 21 conloquia] finit add. B. )

118
caritatis ad officia peregrina transducerem. sed coactus rem diligentiae necessariis commutaui. sublimis enim et magnificus uir pro dolosis inimicorum laborat insidiis, qui per me aequitatis uestrae inplorat patrocinium, ne praua concinnatio opinionem eius permittatur incessere et fabricati rumoris ferat forte conpendium. domine mi, salutationem largissimam dicens deprecor, ut ille qui in uobis notus est uigor adsurgat et quod a partibus uestris poscitur mei sermonis obsequio ad inpetrationem congruam perducatur.

XXVIIII. PAPAE ENNODIVS.

Caelestis utilitatem sequacium cura disponit: inauspicata bene de deo merentibus dona tribuuntur: ingerit superna dispensatio etiam quod supplicare humanitas non praesumit agnouerunt aduersarii sedis uestrae quo propugnante uincantur, quod proxime de Aquileiensi redemptor noster persona reserauit. et ideo inter excellentia munerum diuinorum peto, ut mei corona uestra meminisse non abnuat. inuitat enim ad famulandum plurimos qui quamuis longe positum diligit obsequentem. uale.

XXX. EVGENETI V. I. ENNODIVS.

Postquam prima spei meae effectum dedere conloquia, ad usum sermonis ora diu feriata laxaui: animatur enim successibus etiam cui per conscientiam non subpetit Latiaris eruditio. cessantibus studiis saepe facundum gaudia reddiderunt: [*]( XXVIII. 1 peregrinatums ducerem T 4 continnatio L 6 domine om. B, domini B (8. I. m. rec. F) b mi T, mihi BLPV, nostri B (s. 2. m. rec. ?) b 8 imperandum L 9 congruãt B perducatur] flnit add. B , ) [*]( XXVIIII. 12 sequatium LT inauspica T 13 de deo ex debeo B bona L1 ingerit s. dispensatio om. T 14 praesumet B 16 aquiligensi B, aquiliensi T 17 numerum L 19 diliget B ) [*]( XXX. 21 eugeniti tι̃c. B 22 dederet Tl 24 latiares B, lanaris T 25 cessantibus ergo Pb facundus B, facondum Tl meroris BLTV )

119
maeroris nubila si hilaritas depellit, mox rutilantia per sudum uerba discurrunt. itaque aut perfectos nos laetitia monstrat aut infantes facit aduersitas. haec, mi domine, nobis etiam adstipulantibus confirmantur. ergo tempus prosperitatis amplexus reddo debendae salutationis affectum, sperans ut circa me nobilis promissio, quae a plenitudine gratiae sumpsit exordium, quasi incrementis egena geminetur. uale.

XXXI. ENNODIVS AVITO.

Licet multam nobis per litteras magnitudinis tuae occasionem gaudii lamenta pepererunt, cum ad hilaritatis obsequium index funeris sermo militasset, non tamen par lacrimis iucunditas contigit nec maeroris turbidum ex toto alloquii serena depulerunt. retinet adflictionem mens de tanti decessione pontificis etiam post desiderata conloquia, ob hoc quia natura rerum est, ut quaelibet laetitia uel modici angoris conlatione superetur. sed quid noua commemoratione facimus quae animum clandestina hactenus iactatione domuerunt? uotis uestris cum dei adiutorio comitem me promitto, dummodo salua domni papae nostri incolumitate talem uos elegisse cognoscam, quem eum, cui animae cura est, laudare non pudeat. nefas est enim credentem ad obliqua prouocare et quem affectu obligastis per incerta deducere. uale.

XXXII. ENNODIVS EVGENETI.

Non aestimo rem obsequii frequentia posse rancescere nec culturam diligentiae uitio garrulitatis adscribi. suppetat forte [*]( 1 ai om. Sirm. depellet B 2 ita \' B letioia nos T 5 daebende L, debende in debite corr. T m. U 6 a] ad L 1 ) [*]( XXXI. 10 occãsionem Ll ut saepius 11 gaudia B pepererint P indiz B1 12 p non B p B iocanditas B\' 13 meroris BLTV colloquii Sirm. 15 ob] ab SWm. cf. Epist. II 20 16 letitia V 17 clandiBtina B 19 promito T 20 eti B exp. eorr. 21 pudeant L 28 diducere LV oale om. TV ) [*]( XXXII. 25 engeniti B 26 ranciscere B )

120
de abstinentia tabellarum excusatio illis, qui publicae utilitatis muniis occupantur: ueniam non meretur, si ab scriptionis adsiduitate temperet absolutus. liquido confitetur amoris neglegentiam qui cum possit epistulas, in quibus est affectionis pabulum, non ministrat: error otiosi est, si bene conperta mens per linguae ferias desideratis adtenuetur inpasta conloquiis. sed sicut nos religionem gratiae fouere conuenit curis saecularibus nil debentes, ita, nisi magnitudo uestra partibus suis adfuerit promulgatione responsi, damnatis probe facta reticendo, quia si tollantur uirtutibus praemia, quem laborasse non pudeat ? ecce, quantum aestimo, breui elocutus utrorumque propositum animo meo male esse confiteor, quod remeante Montanario, cum dedissem paginas, non recepi, quod debitum posco lege restitui, pudore geminari. nunc uale, mi domine, et uestram quaerens, propriam nuntians sospitatem deum precor, ut si mei memor est, prospera uestra multiplicet.

XXXIII. ENNODIVS SENARIO.

Si amor pudori adquiesceret, si caritatis inpatientia uerecundiae lege teneretur, a paginalibus officiis temperarem et silentii formam uestri imitator adsumerem, non inprouidus aestimator coniciens illa, quibus remuneratio a uobis subtrahitur, non amari nec suaderi facilius tabellarum abstinentiam quam tacendo, uiros comitatensis exercitii per linguae ferias clamare quid respuant. sed non ita est magnitudo [*]( 2 muniis Pb, munue BLT1V, moneribus T* ab] a Pb 3 confi**|tetur (te eras.) L negligentiam BT 4 est T s. I. 5 occiosi T 7 gratia B, anime T 9 affaerit LPTVb dampnatis T, damnates B 11 utrorumquę B 13 recipi B 14 podore B1 geminati T* 15 querqns B 16 memore. Ll m eras. et re in rS corr. m. ant. multiplicet] finit add. B ) [*]( XXXIII. 19 pudore fbrt. inpacientia B 90 tenetor L 21 silentii in silentium carr. T m. 2 formam Bb, om. LPTV imitatur B impronide Pb 22 aestimatar B subtrahetur B 24 uiro comittat enais Bb )

121
tua lineis quadrata fabrilibus, ut quolibet tecta uelamine amantis oculos possit effugere, quia sine obstaculo uestium penetralia respicit mens amici. nemo aestimet quod latentis interna consilii apud caros aulicis excocta fornacibus celet urbanitas. sed credo, querelis meis illud ordinis uestri aptum excusationibus genus opponas: non recte ab occupatis otiosorum munia postulari, uix ad haec officia posse descendere obsequiis principalibus adhaerentes. audiui quidem saepe talia, sed confiteor non recepi, quia frequenter necessitates desideria transcendunt et sine intermissione timor cedit affectui uoluntas in culpa est, quae concinnata excusatione defenditur. ecce, mi domine, quam magna doleam, cum officio salutationis adserui, perlatorem utrimque earum pro fide sua et nobilitate commendans, ut beneficio culminis uestri inimicorum eius insolentia technis suis oppressa subiaceat. uale.

XXXIIII. ENNODIVS HORMISDAE.

Postquam uotiua mihi necessitas uestra beneficio proximitatis desiderii spondere coepit effectum, animo ad longiora transistis et cum Liguriam paene manu contingitis, linguam feriis deputastis. minus licuit absentiae, dum sanctitatem uestram prolixa uiarum interualla tenuerunt: pensabat confabulatio dispendia uisionis et in remediis prouisa diligentiae litterarum commercia praestabantur, per quae officia inter habitatione discretos nil peribat affectui. sed credo eligitis [*]( ( 1 quodlibet BT1 uelanime Z* 2 posei B sine] ai B 4 aput B orbanitas B 5 quaerillis B, qugrelis L,, querulis T* 6 occopatis B 7 diacendere B 8 adherentes B 9 recipi BPb necessitatis B 13 utrimque scripsi, utrique BLPTVb etsuauit B 14 eius om. Pb 15 tagnis BLV, regnis PTb ) [*]( XXXIIII. 17 hormisde LT 18 uotiuum T nra T beniflcio B 19 caepit epondere Sirm. longior L 20 contigitia L linguax T 21 deputatis T absente T1 scanctitatem B 23 remidiis B 24 prestabautur B 25 nihil B )

122
amicis difficiliora tribuere, non putantes beneficium, si pascar in tanta uicinitate conloquiis. at ego casum meum uersa aestimatione suspiro, ne beatitudo tua retulerit ad iudicium quod exhibuit blandimentis, dum quod praecessit adscribit tempori non amori. facessat a nostro in amicitiis frons picta proposito: nos ad hanc fabricam nulla praecedentium studiorum lima conposuit: nudam scimus ad coniunctionem adferre conconcordiam : urbanitatem inter caros ut uenena respuimus. ergo, mi domine, salutationem accipiens amantem tui in hac potius parte sectare, ut et culturam fidei per frequentiam sermonis inpendas et ex secreto pectoris infucata expectanti uerba concedas. uale.