Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XVII. ENNODIVS DECORATO.

Recte creditur enuntiatrix esse lingua penetralium, quae latentis secreta animae ad lucem uocat eloquio: nesciretur amor pectorum, nisi illum sermo proditor indicaret: iure ueterum sapientia epistolis usa quasi clauibus repositum per eas uulgauit affectum. tracta est in testimonium scriptionis mens testata diligentiam: mutari caritatem non licuit, quam desiderans pagina interueniente promisisset. huic me ego consuetudini uel legi potius mancipaui, adserens litterarum fide quid de magnitudine tua sensibus inoleuit. uos si mecum pari cura in deuinctionem conuenitis, si fida interpres amicitia se aestimans uotum uidet alterius, responsum deferens tabella significet. ego munera salutationis inpertiens deliberationem meam non tamquam uerborum auarus occului.

XVIII. ENNODIVS FAVSTO.

In adserendis quibus suum non denegat honestas plena suffragium multiplicibus non utor adloquiis, ne prolixus sermo tamquam a negaturo uideatur inpetrasse beneficium: soletis enim quae poscenda sunt precibus anteferre. ad sublimem et magnificum uirum Opilionem parentes eius in Africa consistentes direxerunt certam diligentia inspirante personam, qua ad patrium solum remeante hoc mihi muneris praefatus iniunxit, ut ad magnificum uirum Agnellum pro commendatione suorum a uobis [*](XVII. 3 lingua esse Pb 5 peccorum Tl indicaiet∗∗ L 9 promisit P*; promisit. Et fort. consetudiai B 10 quod Pb 11 inoleum T1 12 diuinctionem BLPV conuenitis scripsi, conuenientes BLPTVb si] se T* int∗erpres (a fort. eras.) L 14 imptiens V, impartiens b 15 occului] finit add. B j ) [*]( . i XVIII. 18 asseruendis T 20 uidetur B eolites B i . 21 sablimen T\' 22 eus L, om. T affrica T 23 dirizerant B 24 remeante (mea corr.) L prefatis L iniunczit B )

112
scripta mereatur. quam rem, emendatissimi hominum, non negabitis, non contenti benignitatem uestram solos in Italia positos agnouisse. nunc obsequia mea litteris reddens causam scriptionis uerborum conpendiis indicaui. uos dicenti pauca praestate praecipua.

XVIIII. ENNODIVS APOLLINARI.

Producendo circa amantem uestri silentia ad absentiam corporalem animum transmisistis: retinendo paginas in inmensum creuit quae hactenus diuisio nil ualebat. res eo rediit per abstinentiam tabellarum, ut ueteris aeui prouidentia conferat nil amori. rancescit caritas, quam uerborum auarus despicit uentilare: sine cultura est diligentia in usum non reducta per paginas: stili frequentia uiuaci pabulo insitam pectoribus nutrit amicitiam. facilius, frater, fuerat desideriis meis te nullo tempore cupita tribuisse, quam saepe indulta subtrahere, quia otium corda nesciunt, quae cibis dulcibus pastor artifex inritasti. aliquanto enim tempore continuando scriptionem inmemorem me sequestrationis effeceras, dum effigiem uenerabilem placido inserebas adloquio: at nunc commeantium uacuas manus nudus inquisitor inspicio. ego tamen nolo errore meo alienas culpas adserere, ut quod factum doleo admisisse conuincar. accipe ergo, emendatissime hominum, desideriorum solacia per caelestem gratiam absentibus adtributa et perlatores, si mei estis memores, subleuate, ut nesciant peregrinationis [*]( 1 mereat** L 2 contempti T solos T*Pb, solus BLV, solas uel sola T1 5 pcipua (p ex pre corr. m. ant.) Lj finit add. B ) [*]( XVIIII. 8 aestris B silentia] laetitia B 9 retendo L1 ) [*]( 10 nalebit Ll 12 ranciscet B, rancessit L, ranceBsit T et Sirm. 18 dispicit B 15 amitidam T fater L 20 nnerabilem B ad B 21 aspicio V 22 quantum T quod 8. L m. 2 amisisse T 23 accipergo B 24 solatia LTV perlatoris T1 25 mei si V mei estes B, estis mei T mei si es|tis memoree L transpositionis signa add. m. tmt. esciant Tl )

113
incommoda, dum nominatis patriam commendatio amica contulerit. quibus remeantibus nuntio me uestrae ualitudinis subleuate.

XX. ENNODIVS IVLIANO V. L

Exercetur bonum diligentiae scriptione multiplici: linguae enim indicio animorum secreta panduntur. adsiduis curam inpendit adloquiis qui otium amore commutat. haec sunt officia, per quae tacitus innotescit affectus. familiaris perlator, nisi reddendas culmini uestro paginas accepisset, me oblitum reuerentiae debitae testaretur. nescio enim esse caritatis neglegens nec partam labore gratiam quieti seruiens effugare. multa debeo uerba foederi, sed ad breuitatem cogit epistola. uale, mi domine, honorem salutati accipiens et circa me adultam serua dignationem. sic bono in medium adscitus reipublicae de felicitatis tuae diuturnitate gratuleris.