Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Cum scribendi occasio et domestica et amica subpeditet, quare a paginis temperem tamquam indigus perlatoris, maxime cum sedulitas litterarum responsa mihi soleat saepe praestare? huic se studio comitem dedit honorabilis uiri ueneratoris uestri fratris Constanti postulatio, qui industriam suam, qua apud uos domnos, ut efficacem decet, innotuit, meis desiderat beneficiis subiugare. transcribit enim ad aliena iura sudorem suum qui debere uult commendaticiis quod meretur. dedi tamen manus precibus et pro eius desiderio sub occasione exhibendae humilitatis scripta prorogaui deum rogans, ut sub omni [*]( 1 talamentioni B, lamentationis L 3 quid om. B senseri- O mna L mns ex a ? corr. m. 2 feriat B, a feriato TV 4 plantibus T\' mandantur T 5 nunquam B 6 neteriscere B, neterascere T1 7 consolatnr B 10 occiaum L\' ut uidetur i ) [*]( III. 13 d6o B 14 subpedetet B 15 a B in mg. add. temperiem T indigus Bb, indiias V, indictus LP, indiciis T maxima S B 16 sepae B 17 neneratores B, uenatoris LPb 18 fratres B constantii T 19 apnt B domd nos scripsi, domnus BLPTVb 19 decit B\' 21 commendatiis T, cdmentatiis L 22 exhibende B 28 humilitatis (il ita ras.) B deum] deifi T caeleritate B )
Litterarum uestrarum quam dulce negotium est, quod mihi spiritale munus exhibuit! quam uotiua perlatorum necessitas, quae remedii sui studio desideriis medetur alienis! confiteor, nisi repugnaret proposito, inimica pene ad turbandam aliquorum securitatem uota conciperem. ecce praestant aduersa quod secunda non tribuunt. sanctorum litteras tranquillis rebus unde peccator acciperem, quas numquam meritorum meorum nitor exegit? ecce quantum mihi contulerunt suffragium qui a uobis obtinuisse se confitentur. diuinam aestimo prouidentiam ista tribuere. multum iam credo quod de malae conuersationis fasce deposui. proximus est innocentiae qui sanctorum meretur alloquia. quare dum me saecularis licentia inmunda possedit, numquam tanti uiri apices merui, post etiam per longa interualla numquam huiusmodi bona suscepi. deus magne, quam dignitatem seruientibus tibi tribuis, ut quos respicere coeperis etiam amicis tuis reddas acceptos! uere semper uos singulari cultura suspexi, semper uenerandis moribus [*]( 3 precator (ca in ras.) V fabore B ) [*]( IIII. 5 ennodius—l. 16 prozimus est bis exh. B, priore apographo expuncto folii 55r quod relicum erat et totum folium 55 uacuum ennodius om. T stefano BIV 7 manos B (apogr. 1 et 2) exibnit B (apogr. 1) L* 8 studio] stimulo B (apogr. 2) desiderio T* 9 penae B (apogr. 1 et 2) alicorum B (apogr. 1) 10 conceperem B (apogr. 1), conceperim B (apogr. 2) squa ecce T squa exp. preetant B (apogr. 1. et 2) 11 tribuunt (u eras.) L 12 peccatorum T\' acceperem B (apogr. 1), acceperim B (apogr. 2) quam L 13 contolerunt B (apogr. 1) quia T in ras. m. 2 16 ista] illa Sirm. male B (apogr. t et 2) LTV 17 colloquia Sirm. secularis B 19 per] qui L suscipi B 20 seruientibua] credentibus T 21 ceperu BL TV acceptus B )
Grandes hiatus paterer litterarum uestrarum eleuatus alloquio, si non mei conscius inperitiam pudore conprimerem et iudicii lancem tenerem, etiam cum laudor inmeritus. uos dignatio censurae fecit immemores: me propositum intra uerecundum degere penetrale conpellit. uos scripta mea tanquam amantes adtollitis: me necesse est illos metuere, qui rancido despicientes cuncta neglectu etiam edecumata condemnant. ago. tamen gratias quod apud domnum Patricium talem me iudicari scribitis, qualem uestro testimonio reddidistis. insinuationi ergo amor debetur iste, non paginae, quam scaber stilus sine eloquentiae dote signauit. salutationem tamen magnitudini uestrae dignam referens deo gratias ago, quod uotiuis uos auctos successibus reduxit ad propria, quos mens mea pro conexione caritatis numquam sentit absentes. [*]( 1 summisi BV equalis B 2 me ergo Pb 3 eiiberi u BL\' 6 dicere cauaam T 8 adi T 9 cdmendatiis L ) [*]( I V. 17 censure B 19 adtollites B 20 edocumta ex edecnmata B 23 debetur amor T pagina ex pagine B 25 ag.o B uotiuos B 26 actos T, aut eos re B 27 pagin. (m? tras.) L claritatis T )
Dandae sunt manus amoris imperio: uinctum me tenet adfectio cui uerba concessi, ut quod ad salue debitum pertinet non tacerem. domestici perlatoris occasio mihi perire non potuit, nisi ad diligentiae testimonium scripta transmitterem. salutans ergo reuerentia debita precor, ut uicario me releuetis affatu, quia promitto mihi litterarum prorogatione responsum.
Quis uestrae affectionis inmemor nisi qui est inhumanus existat? quis totius religionis personae apud deum nolit habere suffragium? ego maxime, qui et grauibus peccatorum sarcinis premor et uestram gratiam obtinui, quae res mihi absolutionem integram pollicetur. salutans ergo ueneranter et debite spero, ut pro me per omnia sanctorum loca uota facias: quae consecutus dei beneficia sine mora dissoluam, quia conpertum mihi est, quod mereris audiri.
Si offensa praestat, ut magnitudinis tuae scripta geminentur, quam uellem saepe illa sereni pectoris tui tranquilla turbari? et nisi aduersaretur proposito, causas indignationis ingererem, quando quod amor non meretur per culpas optinui. ego tamen errore uacare me nuntio in ea causa, in qua dum accusatis neglegentiam, praemium contulistis. puerum turbatus direxi, [*]( VI. 5 taceret Tl 6 ad (d 8. I.) Y transmitterem (tt ex s ? corr.) L 7 reueletis L ) [*]( VII. 13 exsistat V nollet B 15 gratiam uram (urim in mg. add.) B 16 uenerantur Tl 17 quaeJ quem B 19 mereres B ) [*]( VIII. 23 sepe B 25 obtinui per culpas b 27 praemium V a exp. m. 1 )