Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Pro caelesti dispositione reditus med indicia fieri: nullo magis quam amico Rauennam properante conuenit, cuius fidelis relatio etiam pagina cessante suffecerat. sed usu abstinere non potui, quo si sub quocumque neglectu temperem, uideor damnasse stili frequentiam quam amaui. iungitur quod praedicto obuias in negatione manus exhibere non potui, qui scit ab amantibus sui securus exigere quod eis pro religione conscientiae nouit fideliter exhibere. Rauennam ergo digressus, quae quicquid in praesenti uita habeo dulce conplectitur, Mediolanum salua corporis ualitudine Christo prosequente perueni, male ferens quam in redeundo hieme inpellente optaui forsitan contra desideria celeritatem. sed ad deum cuncta referenda sunt, cui adiacet humana facta conponere et diligentiam corporalem aeterni amoris sapore mutare. nunc ad scriptionis causam dicta humili salutatione et conmendationem me confero perlatoris, qui si pro mentis uestrae serenitate gratuletur beneficiis, agnoscit se aut recepisse quod uestris praestitit aut qualiter amare debeat incitari. quem, si uel nolit, festinum redire conpellite, quia et affectui meo praesentia eius est necessaria et si deus promissionem statuerit, cum ipse iusserit, utilitati expectatur adcommoda. [*]( 1 se∗renitate (d fort. eras) L colligitur Tl 2 steli Bx reuelare Tl quidqait B subtrannt B1 ) [*]( XXV. 5 faasto inscr. T 6 iudicia LP 7 amico (a ita ras.) B cui. T 8 cessente B snfficerat B 9 quod L, a qao fort. 11 exibere L (post. ras.) T 14 quidquid. B 15 christus T 17 referenda sunt ouneta T 18 compositione T 19 conmen- dationem scripsi, coameudatione B, commendatione LPTVb 20dicto T\' 22 au se T preetitit B 23 incitare T\' nollit B redire festinum T 26 ezspectatur V acomoda T ) [*]( 5* )
Aut alitur aut sustentatur scriptione diligentia: ministra affectionis est epistularis confabulatio: muta caritas simulacrum praesentat ingrati: depretiat genium suum quae in uocem non prorumpit amicitia. bene secretum pectoris reseratur claue sermonis: dignatione uestra iam potior. haec pro ingenii uiribus paginalis conmercii libamenta dedicaui, per quae usurpo uindicare mihi meritum plus amantis. nemo enim taciturnitatis repagulo ora porrigit, quem decisi foederis memorem proditor mentis loquela non deserit. principem ergo locum in litteraria communione possideo et maiori cultura dignus sum, qui prior quid gestirem patefeci linguae testimonio. ecoe religionem dirigendae paginae sine nube disserui. uestrum est in me fouere quod recepistis, ne iudicia culminis uestri me iacente patiantur examen. exponit enim censurae sententiam suam quisquis quod elegit non tuetur. domine mi, salutationis reuerentiam pleno dependens obsequio deum rogo, ut beneficiorum circa uos suorum incrementa multiplicet, quia solus census est meorum plenissime conmodorum, qui celsitudinem uestram ad fastigia quae debentur extulerit.
In uicinitate uos degere moderna scriptione signastis, iungentes ad dispendia gaudiorum statum uestrae ualitudinis inminutum. non nego, sic mereor, ut semper mihi cum dulcibus [*]( XXVL 2 ennodius om. T 3 aUtor B scriptionem T1, sabscriptione L 5 repraesentat Sirm. depciat LPT quem T 7 dignationem Sirm. nestra BTb, nestram LPV et Sirm. potior BPb, patior TV et Sirm., patior L 8 uendicare T 11 loquilla B 13 qui Tl 14 disserui T corr. M. 2 15 coepiBtis b, cepistis b 16 paciantnr B 17 elegerit T mihi BL V 20 plenissimns fort. cdmodorum (c5 ex con) L h ) [*]( XXVII. 23 ennodias om. T 24 nicinate L deg.ere L 26 ego Т1b at Y a. I. m. 1, ut T s. I. m. 2, et L, om. P )
Deo gratias, quod principe loco ponendum est, qui magnitudinem tuam quae a me erant offerenda fecit exigere. dedisti pretium garrulitati, quam uix hactenus intra uerecundum. penetrale continui. eliciti utor stili genio, quem duriter ab [*]( 1 sociantur P, sentientur T actenas B, ∗actenus L raa uennantibuB L 5 respondent B 6 permittat Tl men B, om. T 7 dedala LTV, ded∗la B prouissione L indedinti B 9 artifices B comoditati T 10 negaturum non T 12 diligis Bb, diligit LPTV 18 enim eet b 14 acholasticum B 15 ad] ab T 16 quidquid B 19 ąępe (q postea add. m. I) V, spe Pb susteneo B fata BTYb, facta fata P, facta L et Sirm. ) [*]( XXVIII. 21 ennodius om. T 22 principe BT\', principis LP T1Vb 24 precium LTV uix ex iaa corr. T ∗actenus L, bactinas B uericandum Bl 25 geno B )
Prima res est sancto conueniens sine dubitatione proposito sponte pro iustitia facere quicquid alii solent monitis exhibere, sed honestati proxima uel secunda rectis suggestionibus non grauari. in qua parte et si principem locum non possidet qui monetur, habet tamen dei gratiam, quod ueritatis insinuationibus non repugnat. causam ergo praefationis insinuo, ne et ego utilitatem meam differre uidear prolixitate sermonum. dudum per me suppliciter postulaui, ut de mancipiis, quae de casa mea a uestris sollicitata constabat, unum mihi quod remanserat redderetur. dedistis precibus meis sancta promissione responsum, ut etiamsi uobis puer ipse iure conpeteret, uos tamen gratiam commodis anteferre. regresso me de Rauenna, quod dictu nefas est, pro peccatis meis effectum sacerdotalis definitio habere non potuit. adscribo meritis meis, quod cuius ore damnatur mendacium statuta uiolauit. ecce iterum me ad conscientiam uestram refero, ecce quod filium decet exhibeo, ut per sublimem et magnificum uirum domnum Victorem ad humilitatem conferam quicquid mihi poterat legum saecularium auctoritate praestari. uidete si reus sum, qui elegi uirum antistitum moribus congruentem, qui uel contra aequitatem repugnantium indomita posset corda mollire. effectum mihi [*]( I. 2 Ennodiui om. T 4 quidquid B aliia. T 5 hone* state T suggestibus T1 6 posse4it B 7 *quod L 9 prolexitate B 10 pro me fort. suppleciter poatolaui B 11 unum ex ufi T m. a 13 ut idem ualet ac scilicet, cf. Wiener StwHen II p. 249 14 antefarit T1 ut uidetur 16 diffiuitio PTb 17 damnantur L 18 filium] fidelium B 19 uirum om. 1 B 20 secularium B, saecularum L 22 equitatem B, equitatum T1 )
Quamuis commercia litterarum magis sint laetitiae quam maeroris nec secretum pectoris aut amicitiae diligentiam bene in lucem digerat clauda recenti confusione elocutio: uidero tamen utrum dispendium caritati inferat sermo rarior, monstrat tamen si nullus prorogetur infantiam. testem diuinitas gratiae linguae dedit officium. sed dicas, mi domine, haec aliena esse ab eo quem nouerim maximis doloribus occupatum, pressum pectus angoribus ad amoris uerba non erigi nec quicquam delenificum lamenta sentire: res quae mentem premit repudiat quod oblectat auditum: qui maior animae fuit portio frater in superis, hanc transtulit ad sepulcra. quid exigendum ab illo sit, cuius diuiduum salutis busta clauserunt? in summis adflictionibus queri non posse uocem gemitibus subiugatam. lacrimarum tempore dictatur inportuna narratio. respondebo, quod par quoque meum pectus acerbi casus maeror intrauerit. nec diuidi me posse ab eius tristitia, quem mihi pro uoluntatum similitudine nonnunquam laeta iunxerunt. ostendo tamen saepe grauioris mali in luctibus indicem fuisse sermonem et intercepta taciturnitatis remedia proditore conloquio. dicam: [*]( n 2 reginem B . 3 qua ex qui T corr. 4 et ex e V eorr. m. 1 ? hoc contra extiterit T ) [*]( II. 7 ennodius om. T 8 commertia LV, commentia PT 9 meroris BLTV 10 uideo T 11 inserat L* 12 protegetur T1 15 pectus eae peccatis T quidquam B 16 premet B, praemit F* 18 superas Lt ut uidetur sepulchra BL 19 diuiduum] dimidium Sirm. 20 quaeri b et sirm. 21 dictatur scripsi, dicatnr BLPTVb 22 meror BLTV 24 nonunquam B iuncxeront BL, iunxerant V 25 saepae B 26 tacetnrnetatis B )