Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Scio magnitudinem tuam grandibus dei beneficiis abundare et promissam circa amicos seruare constantiam. nescit animus uester incerta polliceri amorem sine aliqua inminutione custodiens, et ideo securum me post deum uestris trado et commendo manibus et dei beneficia in quibuscumque negotiis per uos mihi euenire non ambigo. domine, ut supra salutationis honorificentiam soluens rogo, ut frequenti me epistularum uestrarum releuetis alloquio, quia summum mihi a deo munus conceditur, si de uestra meruero sospitate gaudere, quos fides et integritas omnibus, qui deum timent, facit acceptos.
Posset amicitiarum religio et adultae inter nos planta gratiae nulla discretarum sentire damna regionum, si quod negatur aspectui pensaretur alloquiis et pigro corporum onere diuisi [*]( 7 naratione T mi PTb, mihi BLV 8 gesseres B* scribus] flnit add. LPTV ) [*]( VIIII. 10 ennodias om. T marcellino T 11 habundare PT 13 pollicere L1 aliquae B immutatione b 16 domine mi P sapra Bx 17 ut T 9. I. m. 2 frequenti me] frequentissime B 18 mihi summum T 19 quos] quia Sirm. fidia B ) [*]( X. 22 ennodius om, T 23 possit Bb, poscit coni. Schottus 25 corpore T\' honere T )
Si diligentiae memoria circa personam meam animus uester non exueretur, si reuerti eum ad iudicium sublimitas tua non cogeret post fauorem, frequentia scripta prorogares. sed quid faciam, quia non ualidis radicibus nititur amor indebitus et cito ad examen reducitur quicquid gratiae aura subripuit? me noui solum prius debuisse diligi quam probari: hunc tantum fructum de caritate possedi, quem incognitus prouisione subtraxi. sed uos conuenerat non cito ab eo, cui amici nomen inposuistis, abscedere, ne non semper ad meam culpam redeat quod promissa mihi non tenetur affectio. solet enim esse ignara districtionis deuincti conscientia, et opus est ut perpetuo teneat quicquid semel fidum pectus acceperit. salutem ergo debitam dicens spero, ut despicientes rancida potentum fastidia honorem uestrum et quam deus tribuit possibilitatem humilitatis fascibus sublimetis. cuius rei fidem interpres animorum lingua confirmet et testimonium fidele mentibus deferat caritas monstrata per litteras. [*]( 1 credetia B iudicare BТ1b et om. b 3 pape B esse LVl 4 mereor] meo B (post meo spatio 3-4 litt. uacwo) 5 expendere PTb, expendet B, ezplandere L, expludere V (ln in en corr. m. 1) ) [*]( XI. 7 ennodius om. T sanario B 8 memoriea V 9 exuretur V 10 cogerit B 12 subrepuit B solum noui LPTVb 15 db V h eras. uidetur imposuistis amici nomen Pb 20 dispicientis B, despicienses X1 ranceda B 24 litteras] finit add. LTV )
Geminantur dei dona sperantibus et duplici exuberat gratia , superna beneficio: largis meatibus caelestium munerum unda procurrit: transeunt haurientis ambitum quae a Christo ueniunt fluenta donorum. sola uena est quae maciem nescit et defectus abiurat, tantum cursibus suis suggerens quantum meretur pectus sitientis accipere. cui aduertite quid occultus sapor infundat, quando ardorem limpha conciliat et siccitatem labiis aestuante animo inriguitas uiui fluminis gignit. talis est uestrarum ratio litterarum, quae quantam afferunt desideriis satietatem tanta pariunt et augmenta, quarum profunditas et bibitur et optatur, et ita puro ditant gurgite, ut occulto ab eis uiscera subfundantur incendio. in quibus cognatas uideo flammas et pocula et diuersitatem naturae in peregrinam coisse concordiam. domine mi, longum terris deo nostro tribuente uitae beatissimae exemplum praesta et per religionis sanctae philosophiam non in hac tantum uita sperandum esse contemptu saeculi praesentis ostende.
Quantam cura mea, quae affectui uestro per necessitudinem militat in dies suggerit, nulla commeantium essem damna commentus, nisi ad illud unicum solamen absentium, quod in [*]( XU. 2 ennodius om. T stefano L 4 Buperna gratia L Pb largiBsime actibus celestium B 5 percurret B transeant V1 aurientis BP, aurientis L 8 sicientis LV 9 limpfa B 10 estuante B, eetuanti T gignet B 11 quantam b, quantum BLPTV affe r̃ | L sacietatem LTV 12 anmenta L post ras. 14 cognata T 16 mi] mihi BL V 17 presta B 18 pliylosophyam LV, lilosophiam B uita tantum LPTVb ) [*]( XIII. 20 Epistulas 13-18 primus edidit Sirm. 21 apollenari BLV 22 nostro T 23 suggesserit L1, suggere B essent Sirm., ee T, essem uel esse in B 24 commentus scripsi, contentus d u BL V, contemptus T alud L unicum illud Sirm. )
Frequentia et necessitudini et amori exhiberet conloquia pectus obnoxium, nisi desideriis remedia sua subduceret discretarum consideratio sine medela terrarum. quicquid enim [*]( 1 concurreient Sirm. 2 uenientium LTV nesciat T* u q ex qd T corr. 3 ponimum L delegendus BLTV 4 nostre T ///scripta B cõmitti B ~ atram. fusco add. cocidl sionem L\' 5 prostamus B 6 cnpitati F exegit B, exigis Ll iccirco T 7 oportunitatem BLTV 8 inmeritus Bl 9 inoportnnitate B reddeat B 11 paginale BLV; ad mnnus uel uubeidium paginale fort.; cf. WienerStndien II p. 251 12 mihi T 8.I. m. 8 18 pagiDa B1 LV; fort. pro pagina 14 domine//// Y 15 uenerabilem| unus B1 16 sollecito B 17 et meam T suspitatem Bx ) [*]( XIIII. 20 necessitudinem B eziberet BL1, exhiberi T1 21 sna om. Sirm. subducerent LTV descrstaram B 22 rtedilla B, medelam F1 ) [*]( YI. ) [*]( 6 )