XVIIII. ENNODIVS CONSTANTIO.
Abundo gaudio nec clauda laetitiae meae fides est ideo aliqua per diabolicam inspirationem nasci certamina, ut tu, qui te ultra emendationem omnium protulisti, triumphi honore gratuleris. non est, ut uideo, effeta Liguria: nobilitatem pariendi nec in temporum extremitate deposuit: inimicum uitiis adhuc et in cineribus nutrit incendium, in cuius fauillis ultrix criminum flamma non moritur nec hostis errorum ignis operitur. quam timui ne uelut exhausta cessaret, dum epistulae uestrae frontem alienis fuscatuam praestigiis sollicitus trutiantor aspicerem, more parentis adtoniti, qui cum carum pignus ad bella transmittit, nec de explorata esse patitur uirtute manifestus. ad incrementa sollicitudinum triumphos filii numerat non quietis: plus expertae metuit felicitati cui formidinem ministrat affectio, quia ignara cautionis est mens instituta uictoriis et in acie amor laudis salutis obliuio. tropaei gustus abdicari imperat lucis affectum: sapor uitae illos tantum possidet, qui de conflictibus uenientia bona nulla didicerunt: semper ad gloriam iungitur quod de incolumitatis propriae cura decesserit. sed mihi in praesentiarum supersedendum est huiusmodi scriptione. non sunt militis nostri plus praedicanda quam adserenda certamina. ubi iaculis opus est, uerba nil conferunt. licet promulgasse sententiam meam fuerit, dum uestram praedico, et hoc sit respondere quod responsa laudare: dei tamen opem precatus obsecutura fidei uerba subiungo, ad [*]( XVIIII. 2 ennodius om. T 3 habundo PT letitiae TV fidis B 6 effe∗ta (c eras.) V, affecta b leguria T1 7 uiciis LTV 8 nutrit] mittit T in ras. m. 2 9 hostilia fort. operitnr ignis T 10 ex.austa L 11 frontem ure T trncinator LiP, troeinator B 12 parentis (p in ras.) V 18 manifestas B, securus LPTVb 14 triomphns B fili B 15 ezpertae Bb, experta LPT, exparte V (a a. I. add. et pa in pe mutauit m. I) 17 tropei B, trophei LPTV 18 possedit B 21 dicesierit T\' 23 iacnlis ex iacutu L 24 meam sententiam Sirm. 26 praecatns B )
61
illum conuertens stili mei cultum, qui, quotiens scribenda est infelix curuis terra uomeribus, se famulis suis germina conlaturum promittit esse, quae iaciant, dicendo: non cogitetis quid loquamini: pater enim uester est qui loquitur in uobis. ipse ergo ad sanciendam promissi ueritatem ueniat et ipse oris mei labantem confirmet infantiam, ut alucinationis nostrae concinnatio non inhumana uideatur. sed quid diu replicanda circumloquor ? unum rogo, ut pro modulo meo rescripta taxentur nec putetur aut legi aut defensioni deesse quod nescio. ergo, ut scriptione testamini, inuentus est homo, qui seruos Christi, quemadmodum ipse promisit esse faciendum, sub hac occasione cribraret, adserens de arbitrii libertate homini in una tantum parte, quae deterior est, eligendi datam esse licentiam? o scismaticam propositionem, quae iuxta apocalypsin scriptas habet in fronte blasphemias! quae ista libertas est, si ualet, edisserat, ubi hoc datur solum uelle quod puniat, aut quare electionem nominet, ubi unam tantum partem adserit fuisse concessam? quod si ueritate subsisteret, locum diuina iudicia non haberent. quid enim boni a nobis deus noster recte quaereret, qui adpetentiam eius de uoluntate subtraxerat? sed iuxta apostolum: numquid iniquus deus? absit. si inter homines a recti discordat affectu qui a subiectis exigit quod in potestate non tribuit, hoc de deo qua conscientia sentiatur aduertite. ubi est illud apostoli clamantis et pro arbitrii libertate testantis: uelle adiacet mihi, perficere autem non inuenio? quid est aliud
[*]( 3 Matth. 10, 20 15 cf. Apoc. 17, 5 21 Gal. 2, 17 25 Rom. 7, 18 ) [*]( 1 qui Bb, quo LPTV 2 infelii] infiezis fort. seribendum et curais delendum est 3 eaee promittit fort. non] ne Sirm. 5 promisi Tx 6 et om. Sirm. 8 unum∗∗∗∗ B 9 defen- I r aione Y 11 seruus B 12 cibaret Y 18 q ex quod T 15 apocalipsim T, apud calypsem B blaifemias BP 17 unam V in ras. 19 subsisterit B 22 si addidi, om. BLPTYb hominis ex humanis B 23 exiget B potestatem T 24 conscientiam L sentiantur T 25 adiacit B 26 proficere PT1 ) 62
nisi dicere: noui dextrum iter eligere, sed nisi ingredientem iuuerit gratia superna, lassabo? nemo dubitat, nemo condemnat, quod auctore gratia protestante et ipso aequitatis hominibus callis aperitur. dux enim bonorum et praecessor est gratia, quando caelitus multiplici ad requiem inuitamur hortatu, quando nobis dicitur: uenite, filii, audite me. uenite, benedicti, patris mei, possidete paratum uobis regnum. ubi ego sum, ibi erit et minister meus. sed nisi talibus monitis et uoluntas nostra quae libera est et labor praestet obsequium, ad periculum et gehennam non imperio aliquo, sed sponte deuoluimur. itaque aut praemium deuotio aut poenam contemptus operatur. alioquin non erit iusta retributio, quae aut per supplicia refertur necessitate peccantibus aut bonam mercedem offert operi ad quod adtrahuntur inuiti. ergo debemus gratiae quod uocamur, debemus gratiae, quod occultis itineribus, nisi resistamus, sapor nobis uitalis infunditur: nostrae tamen electionis est quod beneficia demonstrata sectamur. uia enim scelerum non imperatrix nostra legitur esse, sed famula, cum de peccatis dicitur: sub te erit adpetitus eorum. quid etiam sibi uult uniuersa prophetae quasi sertis redimita elocutio: nolite aemulari inter malignantes. nolite confidere in principibus. nolite fieri sicut equus et mulus, etapostolus: nolite fieri serui hominum? totiens \'noli in superna admonitione quo respicit, si aliud uelle non licuit? deinde quamuis in persona Christi tamen pro arbitrii adstipulatur eiusdem prophetae nobis
[*]( 6 Ps. 33, 11 6 Matth. 25, 81 sq. 8 Io. 12, 26 19 Gen. 4, 7 21 Ps. 36, 1; 145, 3; 31, 9 23 I Cor. 7, 23 ) [*]( 2 lassabor PTb 3 autore B, actore T gratiae Pb protestante B, prestante LV, praestante PTb ipso BLTVb, ipse P et Sirm. 4 predecessor T1 6 fili B 7 patrea B V1 uobis ratum T 10 inperio L 11 diuoloimar BLTV 14 operi Bb,, om. LPTV; cf. Wiener Studien II p. 242 trahuntur Sirm. 15 gratiae om. B t* exitu lineae, uncis inclusit Schottus 18 in. peratrix L 19 esse legitur Sirm. 20 etiam] enim Sirm. pro- fetae BY 23 equus ita eius corr. L apostoli T 26 profetae BL Y nobis 1. t. ut facerem ita tcxtu om. in mg. inf. add. L ) 63
libertate testimonium: ut facerem em uoluutatem tuam, . deus meus, uolui, et alibi: uoluntarie sacrificabo tibi, et: uota mea domino reddam, et iterum: uouete et reddite. illud autem beati apostoli quo se muniri credit exemplum nobiscum facit, si quae sequuntur aduertat, cum inimicus adrogantiae dixit: gratia dei sum quod sum. mox enim, ne sic fugax gloriae crederetur, ut longo interuallo a ueritate descisceret, sapiens architectus adiunxit: abundantius omnibus laboraui et gratia dei in me egena non fu i t, quod dixisse est: Christus in me quem digne aut abundanter muneraretur inueuit. non enim pauper est diuina gratia, sed meritorum nostrorum putatur quadam macie aut exilitate tenuari. quae tunc non suis aestimatur meatibus fluere, quando de eius cursibus ariditatis nostrae uena nil recipit. o si epistularis pateretur angustia sacrorum uoluminum arcana reserari! sed timeo ne qui nullam poterit deo inspirante in fide nostra inuenire calumniam de paginae prolixitate causetur. quid illud, qua mente suscipit: ecce aquam et ignem, ad quoduis porrige manum? quid alia, quae copiosus adsertor ipse replicasti? credo more aspidis clausa, ut aiunt, aure transiuit. uideo quo se toxica Libycae pestis extendant. arenosus coluber non haec sola habet perniciosa quae reserat: ad aestimationem occultorum facinorum ferenda sunt quae fatetur. uult enim ad illud pertingere, neminem suo uitio aut neglegentia perire, si homo utriusque rei boni et mali per potestatem concessa electione priuatur. hos tantum iactat potuisse saluari sine labore ullo, sine mandatorum amicitia, quos
[*]( 1 Ps. 39, 9; 53, 8; 115, 15.18; 75, 23 6 I Cor. 15, 10I 18 Eecl. 15, 17 20 of. Ps. 57, 5 ) [*]( 2 uoluntariae BL 3 uouite B 5 si (i in raa.) T secuntur PT 8 descisieret T\' habundantius T et sic saepius 11 muneretur B1 12 quadam putatur T maciao B, acie T exrilitate B 14 areditatis B1 15 arcbana PT 18 eruscepit B 21 lybicQspitia V1 sed corr. m. 1; lybicę L, lybice BP, libice T 23 Multorum B 25 negligentia BT 26 potuisse ex potestate T m. 2 ) 64
peregrinantes a merito fauor tantum caelestis eripuit: perinde, quod in ipsum referatur, illos perisse intellegit quos gratia noluit diuina liberare. tu, mi domina, salue dicto fac apud te ut sies et si sanari mancipium mortis non potest, a contentione disiste, ne cum tu fidei radice fultus ualida. niteris, ille sub occasione huius controuersiae ante editionis tempus diuini seminis ab aliquorum utero partus excutiat.