Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Caelestis dispensatione mysterii uno tempore mihi sororis, Lupicino refusus est matris affectus, et geminae copula necessitudinis peregrinantem recipere meruit post interualla. reuixisti apud nos post dilectionis quem procuraueras obitum beneficio litterarum: uidimus amorem quasi de quadam sepultura surgentem. inauspicato nobis incolumitatis uestrae nuntius accessit auditu, quam credebamus per contemptum nostri uiuentem busta conplesse. credimus te dura perpessam, sed confiteur inrogasse durissima. quod sustinuisti commune cum bonis est, cum crudelibus quod fecisti. ubinam gentium materna hactenus cura delituit? ubi quod fratri debebatur errauit? ad longiora animus tuus quam corpus abscesserat. si te ad ultima terrarum confinia peregrinationi socia dispulisset aduersitas, illuc sequi debuit germanae fides et sollicitudo genetricis. sed in occasu solis, cui proxima fuisse narraris, frigidum pii amoris pectus habuisti. imitata fuisses aetherii sideris circa debitam diligentiam defectum feliciter renascentem et feriatum a gratia non perpetuo animum gessisses. suscepisti mentem prouincialium, quos adisti: mutasti regionem et propositum pietatis abdicasti. nam abiurans Italiae communionem, non solum circa amicos, sed etiam circa interna pignora reppulisti. [*]( XV. 4 effectus T 5 inter∗nalla B 6 obitil B supra u ras. 8 inauepecato B 9 adcessit B nostrum Sirm., nestri Pb 10 coplesse T 11 sustenuisti B, sustinuisti V ti et proxima syllaba com in rcu. cfoTin ras. 13 «actenus L, haotinus B deli|tuit L li ex le eorr. m. rec. 14 abcesserat T 15 peregrinationis ocia (otia T) LTV1 dispolisset B 16 illuc P et Sirm., illic BLTVb genitricis T 17 occasu L\' pio B 18 amores B habuistis T etherii BL, etherei PV, etberi T 20 ani. h mam om. in textu add. in mg. V m. 1 gesiassee B suscepti B 21 preuintialium V 22 abdi∗casti (s ? erat.) L, om. V sed abdi add. m. 1, abdicasse| B nam (a ex u corr.) V, ntl in mg. add. B, non Pb non s. c. a. a. etiam Y in ras. m. 1 italiam aut curam circa scribendum uidetur 23 prius circa T 9. 1. m. 2, alt. circa V s. I. m. 1 repulisti T )
Par quidem fuerat sublimi uiro Pamfronio commeante ministerium paginae ad uiui sermonis officia transferri nec illum epistulari fasce onerari, quem non tam uerba mea contigit nosse quam studia. sed eius in his officiis manus dantur imperio. postulat adiutricem paginam latentium scrutator animorum, et ideo, ne quid apud eum nostri deesse contingat obsequii, scripta concessi, etsi commendationi non necessaria, [*]( 1 mutatio adceesit B, ảccescit mntatio LV cum mutatione (cum in rae. m. 2) T, commutatione b 2 innecesso B 3 effensa T IU sti inlesa BV dedi P, dedisti b 4 innocentem innocentem B 5 ezprobatio T1V respicitur Sirm. 6 inquiritur Sirm., inspi- ciatur Pb omni] dl T ducidinie B 7 negligentiam BT 9 presentas L 11 consideranti T\' 12 uellis BV 13 praecum B adsiduetate B ) [*](XVI. 18 panfronio T comeante T 19 pagine T 8. I. m. 2 20 bonerari L2T V, honorari BLl contegit B 21 studea L\' 22 postolat B 23 ideo L quit T\' contigat B 24 obsequii. T )
Nemo peritiam pomposa elocutione condemnat nec spernendum cum pudore ducit esse quod sequitur: sui inpugnator est quisquis elucubratis sermonibus linguae cultum praedicat abiurari. ego tamen in epistulis magnitudinis uestrae diligentiam semper, non uerba pensaui nec adiutricem malitiae facundiam maius pretium habere censui quam simplicitatem, quae infucata fronte secretum mentis enuntiat. hoc in sanctis hominibus et amaui semper et colui. ago nunc atque habeo gratias, quod [*]( 1 eius T 8. I. m. 2 2 licit Bl 4 prolatoris B\' praestis B iouamenis B 5 merewtar (re? eras.) L 6 benificium B iouat B 7 occSsione L\' ut uidetur miminisse L\' 8 nihil Sirm. ita om. Sirm. 9 uos om. T 10 pe- culiriter L\' expectentem B eius///// (eius ? eras.) L 11 quidquid B precipit T sed s. I. m. 2 t presnmit 19 leuandum B 14 meroris BLTV ) [*]( XVII. 19 dicit Pb 20 quisque Pb elocubratia B, elucabrantis L 23 magis T cens.ui (i eras.) L 24 odiibus T 25 adque B )
Probabiles causas habeo, quibus unanimitatem uestram stili mei morsu quamuis rubigine sordentis incessam, quas, cum sis abundans naturae bonis et ingenii facultatibus locuples, purgare non possis. ego umquam credidi ad alium reditus uestri citius indicia posse perferri? ego curam mei inter quasuis occupationes illud amicis censui consecratum pectus excedere ? ecce ante oculos meos redduntur aliis paginae et amica expectatio sub omni credulitatis meae despectione frustratur. nolo litteras maiori obiurgationis felle conplere: sufficit tristibus stricta narratio. in eo adhuc animus meus quo magnitudinem tuam discedentem monuit persistit statu: uestrum est, si temporum mala contemnitis, promissam seruare concordiam. salue, mi domine, et amantem tui releua communione sermonis, ut scribendo deleas dolorem, quem uides amico per scriptionis abstinentiam contigisse. [*]( 1 uisitatis (ti ex sti? corr.) L 2 uniuereus LV1 3 ponetur B effuBissimae b, effasissime BLPTV 4 dominos V\'b 5 amantes BT7, amantis LPTlVb 6 obtabilem T ) [*](XVIII. 8 ioanni LT 9 unianimitatem BLl 10 rubiginae B 11 habundans PT et om. LP locupee L 12 unquam T, nunquam b redditus L 18 proferri Ll 14 illut B amiciciia (ciciis in ras. m. 2) T censni con T in ras. m. 2 16 crudelita,tis T1V1, credelitatia LV2 dispectione B 17 obiurgationis maioris litteras T 18 magnitudinis T\' 19 mouit V 20 contemnetis B, contempnitia PL 22 uidis B )