Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Sine dispendio tulelae orbantur quos ad uos pertinere contigerit: non desunt illis paterna subsidia quos fouetis. Lupicinum Euprepiae nostrae filium loquor: ad ipsum pertinet praefata generalitas, de cuius substantia sublimis uir uenerator uester comes Tancila dixit mihi, a domno nostro rege quod [*]( 2 facitea B\' ) [*]( XXII. 5 ennodias om. T 6 saperuacuus T* 7 indegit (e corr. uidetur) B 8 requiret B au∗menta (g partim eras.) L, aumenta B 9 cumolum B pertolerunt B 10 parentS (alt. e n u m. 1) V 13 domino T 8. 2. m. 2 15 magneficus B colet B exibuit BL (post ras.) P 17 aput B ) [*]( XXIII. 20 domino L domno BUO et Ennodius diaconus om. T 21 dispendio (alt. d in ras.) B 23 eupraepiae V, aeuprgpxiae B, eappie T 25 comis B domino Pb ) [*]( VI. ) [*]( 5 )
Dispendium credo esse diligentiae nullas commeantium manus litterarum dote munerari, quae solent lectione etiam uultus ad longinqua portare et carorum imagines officio praesentare sermonis. ad ista iungitur etiam bene de utrisque merentis sublimissimi Luminosi portitoris occasio, qui ad religionem meritorum. uestrorum suae quoque gratiae fructus adiungit. quis geminus patiatur ut sub quacumque neglegentia hebetetur affectus, si a paginis temperem, quas dignatio uestra exigit, et si illas nominatus non accipiat perferendas ? deo gratias, quod in fronte epistulae locandum fuit, quia felicitas uestra uotiuis erigitur aucta successibus, quod tumida inimicorum ceruix Christo deo nostro grauata subcumbit. spe praeceperam quod effectus ostendit. bene enim sententiae caelestis finem praenoscit qui nouit qualitatem eius de actuum humanorum [*]( allis 2 adserit V, asserit aliis T 3 prestare B 5 adiauit B 6indicateTlsaV 6 indicate T1 8 upostoulo V ) [*]( XXIIII. 10 domino L fansto inscr. T 11 nulla seommeantium B 13 presentare TV 14 de om. T utrisqaae B, utriasqae Pb merentes B 15 occasio L\' 17 geminos B F1, gemin\' T (sed in mg. geniI, genius b negligentia B\'T 18 18 haebetetar L\', hebitar B, habitetur b effectus T temperiem LVl 19 nominatas V* 21 ersgitar B aata T 22 noatro scripsi, non BLTVb, nunc P praeciperam B 28 effectus (pr. e in ras.) B 24 acUum L )
Pro caelesti dispositione reditus med indicia fieri: nullo magis quam amico Rauennam properante conuenit, cuius fidelis relatio etiam pagina cessante suffecerat. sed usu abstinere non potui, quo si sub quocumque neglectu temperem, uideor damnasse stili frequentiam quam amaui. iungitur quod praedicto obuias in negatione manus exhibere non potui, qui scit ab amantibus sui securus exigere quod eis pro religione conscientiae nouit fideliter exhibere. Rauennam ergo digressus, quae quicquid in praesenti uita habeo dulce conplectitur, Mediolanum salua corporis ualitudine Christo prosequente perueni, male ferens quam in redeundo hieme inpellente optaui forsitan contra desideria celeritatem. sed ad deum cuncta referenda sunt, cui adiacet humana facta conponere et diligentiam corporalem aeterni amoris sapore mutare. nunc ad scriptionis causam dicta humili salutatione et conmendationem me confero perlatoris, qui si pro mentis uestrae serenitate gratuletur beneficiis, agnoscit se aut recepisse quod uestris praestitit aut qualiter amare debeat incitari. quem, si uel nolit, festinum redire conpellite, quia et affectui meo praesentia eius est necessaria et si deus promissionem statuerit, cum ipse iusserit, utilitati expectatur adcommoda. [*]( 1 se∗renitate (d fort. eras) L colligitur Tl 2 steli Bx reuelare Tl quidqait B subtrannt B1 ) [*]( XXV. 5 faasto inscr. T 6 iudicia LP 7 amico (a ita ras.) B cui. T 8 cessente B snfficerat B 9 quod L, a qao fort. 11 exibere L (post. ras.) T 14 quidquid. B 15 christus T 17 referenda sunt ouneta T 18 compositione T 19 conmen- dationem scripsi, coameudatione B, commendatione LPTVb 20dicto T\' 22 au se T preetitit B 23 incitare T\' nollit B redire festinum T 26 ezspectatur V acomoda T ) [*]( 5* )
Aut alitur aut sustentatur scriptione diligentia: ministra affectionis est epistularis confabulatio: muta caritas simulacrum praesentat ingrati: depretiat genium suum quae in uocem non prorumpit amicitia. bene secretum pectoris reseratur claue sermonis: dignatione uestra iam potior. haec pro ingenii uiribus paginalis conmercii libamenta dedicaui, per quae usurpo uindicare mihi meritum plus amantis. nemo enim taciturnitatis repagulo ora porrigit, quem decisi foederis memorem proditor mentis loquela non deserit. principem ergo locum in litteraria communione possideo et maiori cultura dignus sum, qui prior quid gestirem patefeci linguae testimonio. ecoe religionem dirigendae paginae sine nube disserui. uestrum est in me fouere quod recepistis, ne iudicia culminis uestri me iacente patiantur examen. exponit enim censurae sententiam suam quisquis quod elegit non tuetur. domine mi, salutationis reuerentiam pleno dependens obsequio deum rogo, ut beneficiorum circa uos suorum incrementa multiplicet, quia solus census est meorum plenissime conmodorum, qui celsitudinem uestram ad fastigia quae debentur extulerit.