Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

VIIII. OLVBRIO ENNODIVS.

Dum fauos loqueris et per domos cereas eloquentiae nectare liquentis elementi mella conponis, peregrinum labiis meis saporem epuli diuitis infudisti, Herculei certaminis et triumphalium Antaei casuum faciens mentionem. sic se equidem exercita litterarum gymnasiis palaestra dilucidant, sic madefacta studiorum oleo loquendi se artificiis oris membra submittunt. sed noluissem fateor illius, ut aiunt, pugnae commemoratione morderi. Antaeum fabella senior, ne elisus uinceretur, matris solacium, postquam coepit non cadere, loquitur perdidisse: qui per callidi hostis fabricam fertur stando esse superatus et in pectore animam posuisse certantis. res scilicet digna memoratu, sed amicitiarum indigna proposito. nos nempe memini foederis certamina suscepisse, sed per quae mutuae uincamus caritatis officiis, ut dum inter huiusmodi luctamina nitimur, et uinci [*]( 1 eam B, ea TYb, et L, eum P epistola PT, epistulam BL V b nolis V corr. m. 1, nolis L 2 bonae B me om. B 3 per culiaribus B benificiis B 4 quo ex quem L in ras. corr. m. rtc. 5 attollat LPTV ) [*]( Vim. 7 olibrio T 8 fauos B corr. PT*, fauus B1LT1 Vb re loqris T re s. l. m. 2 pr L 9 linquentis B componis LT V 10 saporem V praeter I in ras. m. 1 aepuli B triumfalium V 11 anthei BLPTVb quidem L 12 gemnasiis BLV1 (e in i corr. m. 1), gignasiis PT palestra BLT 13 loquendi se scripn, loquendis TV, lequendis L, loquendi W- BPb artificis V corr. m. 1 15 orderi L antbeum BL PTV fauella B, fabula Sirm. uinceretur scripsi, uinceret BLPTVb 16 solatium L V cepit caderenon T 18 digna om. V (add. m. pavMo recentior), dedala B 20 cartamina federis T )

19
ambo optemus et uincere. nobis per communia pectorum secreta uiuendum potius quam obeundum est, matris ecclesiae ope sociatis, quae utrosque, ut uera loquamur, fidei ubere lacte pascit altrici. cessent anilium commenta poetarum: fabulosa repudietur antiquitas: status innocens ruinae nequaquam misceatur alterius. nobis, si placet in nouellum usum maiorum exempla reuocare, potius Pyladis et Orestis, Nisi et Euryali, Pollucis et Castoris, si nihil his clandestinorum actuum decerpit obscenitas, conuenit gratiae meminisse uel fidei quos inter se ita concors animorum deuinxit aequalitas, ut horum duos expetitus cum amicis iuuaret interitus, alter amico uitam pretio suae mortis adferret. ista sunt digna memoria, quotiens inter nouos concordiae nexus udo, ut ita dixerim, animorum libro cespitibus ualidis fetura nobilis iuncta maritatur. illae mentes promittunt poma concordiae, quae quid in cultura. sudoris sit opus agnoscunt. gaudeo tamen, quod iam indissolubili societate moribus iungimur et ab ostio affectionis per examinis lancem caritatis incrementa pensamus.

X. IOHANNI ENNODIVS.

Vicem redderem, nisi oneraret diligentiam amici pectoris restituta laudatio. ne dum in praeconiis mutuum uidemur scabere, adulationis suspicione polluatur adfectio et amor currat in uitium, dum illud quod apud alios debemus facere nobis inconpetenter ingerimus. amantium enim ornamenta inter familiares paginas retinenda sunt, non loquenda, ne tantum [*]( 1 pectorum acripsi, pec**tormn B, peccatorum LPTVb 8 sociatifl scripsi, sociatu LPTY, sociata Bb ut Bb, om. LPTV 5 sta∗tus L -n: eras. 7 piladis T euriali BLPTVb 8 act∗ Lũ eras. 12 praecio LV 14 caeepitibus B ille LT 15 mentis T poma] bona Sirm. 17 ostio PT, osto L ) [*]( X. 21 honeraret LTV, honoraret B pectores L 23 adolationis B gaapitione T pollua∗tur L n eras. 25 incompetenter LT V ingerimus Sima., ingeremus BLPTVb 26 pagina..s L n eras. ) [*]( 2* )

20
conscientias nostras uacuis sensibus relatione laudis oneremus. sunt ubi bona tua, ut apud te propter adfectum taceam, amice concelebrem: in his, quae de profectu tuo sentio, religiosam tibi tantum debeo taciturnitatem. possem quidem uitia temporis secutus laudes tuas nunc inexhausta praedicatione reserare et totam paginam fucatis colorare blanditiis. sed absit hoc a proposito, facessat a moribus, ut quem mente teneo ista tantum uelim esse remuneratione contentum. tibi non delenificam orationem, sed uocem debeo castigantis. non tibi pictis uerborum inludens artificiis, sed totum profunda mente te retinens possem dicere: ad arcem scientiae sine tenerae aetatis praeiudicio peruenisti, summam perfectionis adeptus es, nulla debes cura distringi, sed bonis tuis tamquam locuples possessor ornari. sed haec, sicut praedixi, a me aliena sunt. ore te parentis stimulo, dico: sint licet grandia, quae in cano eloquentiae flore polliceris, ego tamen nisi de messe non gratulor, ut solet auarus agricola, qui ubertatem anni nisi in horreis non metitur. iam in te etsi non grauidas aristas, multo tamen uidemus lacte turgentes: iam prope ad aream uota perueniunt. sed plus timendum est, quotiens desideria nostra spes uicina succendit. labora ergo circa studia, lucem in conloquiis dilige, lectioni deuotus insiste, ut fructus eloquentiae multiplicium auctorum uentilatione purgetur. pulchra sunt quae scribis, sed ego amo plus fortia: redimita sunt floribus, sed poma plus diligo. salue, mi domine, et haec ea qua insinuaui sinceritate conplectere et amorem meum in admonitionis fide perpende. scito epistulas tuas nulli doctorum a me esse denegandas, ut quod me per inscitiam fugerit per eos, qui ad unguem docti [*]( 1 aaenas fort. oneremus B, honoremus LPTVb 4 debeo tan- tum T possim B 5 laudesta F inezausta BLV 6 et om. b blandiciis PV 8 uell* T, nellem B contdptum B 10 fflte te T tn ras. 11 retinens. Possem T possim B tenere BPT (re corr. in T), tenera LV 12 es otn. T1 add. + s. I. m. 2 13 locnpes L 16 polliceris T ria in ras. 17 agricnla B 21 succendit V, attccedit T ergo om. P et Birm. 28 purgitur B 24 plus amo T 25 quam T 27 epistolas LTV 28 inasc∗∗tiam L en eras., inscisciam T fugere B )
21
sunt, emendetur, et ideo ad scriptionis culturam multo sudore te praepara, ut uota, quae circa te pro uenerandi patris tui meritis et amore concepi, ad effectum sub hac claritatis tuae intentione perueniant