Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Amantem uestri gratia deberetis releuare conloquii et amicam diligentiam testimonio reserare sermonis, quia muta caritas pene obtinet uices ingrati et per paginarum abstinentiam intercipitur uis amoris. absentum animis sola litterarum medetur oblatio, quae quodam mentis artificio pingit scriptione quocum loquitur. haec apud uos superuacuum putamus adserere, quos instituta nobilia acuunt, quibus praesto est sanguis doctrina consortium. nihil est bonarum artium, quod nescire sine neglegentiae culpa possitis, quos post lucem natalium Romanum decus Faustus instituit. ergo magis fatendum est me non mereri quod postulo, quam uos nescire quid debeatis offerre. domini mi, salutationis debita effusissima humilitate persoluens precor, ut tandem aliquando non inmemores admonitionis et foederis rescribatis, circa quae opera pigros uos esse non conuenit, quia nec conuersationi uestrae sancta conscientia nec uber sermo potest deesse conloquiis. [*]( 2 praepara. L t? eras. 3 affectum T 4 perueniunt T XI. 7 reuelare L 9 poene optinet B uieces B intercipeturB10umB,etabeentiumPb;absenntium-litte- cipetur B 10 abientem B, et abeentium Pb; absentium — litterarum T in ras. m. 2 11 artifico L scribtione B quocum scripei, quod LPTVb, quos B 12 asserere TYb 14 ne- Ui gligentiae T et sic saepius 15 positis LT, poBsides B tis 8. I. m. rec. (Schotti ?) post lucemj p\' luce B 16 me—quod T in ras. m. 2 17 postolo Y corr. m. 1 18 domini] dum Pb mi scripsi, mihi BLTYb, uichi P efifnauma L, et effusissima B 19 inmemores T mores Mt ras. m. 2 20 pigrus B )
Si quaeras, cur silentio uestro multata non reticet prodiga frons pudoris et male interpretando inpudentia uocetur affectio, si garrulitatem meam fructu dicas cessante debuisse conpesci: ego te, inlustrissime hominum, illa quae in familia tua domestica est sinceritate conuenio, ego foederatam promissionem quasi obsidem mentis amplector. doleo quidem procuratas longi causas silentii, dum et caritas et necessitudo neglegitur: sed quia me totum sibi amor tuus uindicat, adhuc credo excusationem posse recipere quod fecisti et purgationis tuae in hac parte causas aestimo esse, quas inuenire non possum. in bona te ualitudine degere uoti compos semper audiui: sudorem tuum circa ornamenta generis saepe epistularis alloquii luce tersisti. nihil praeter contemptum monstrat, quotiens taciturnitas non habet necessitatem. ego tamen spem de responso capiens semper scripsi et sub quadam claritatis tuae praesentia legenda dictaui: uisa est mihi, dum loquor, pagina mea te reddidisse, te sapere et tuis picta imaginibus uerba conferre.. quid esset in epistula tua dulcedinis, si eam daretur accipere, quaeso diligenter expende, quando licet a nobis procedentia, tamen quae ad te ueniunt uerba conplectimur. iam, rogo, ad adfectum scriptionis erigere et ariditatem meam conloquii fluentis infunde, ut quid ministerium meum a deo ualeat inpetrare cognoscam, si epistulas tuas aemulas paternae [*]( Xll. 3 a silentio Pb et Sirm.; a incbtait Schot. muliata non retioet T tata non reti T in ros. m. 2 prodigia L1 5 ces- sante L prtus s in ras. fort. ex n corr. compesci LTV 8 praeparatas Pb 9 neglegetur B, negligitur T sic fere semper 10 nendicat PT 11 tne purgationis T 12 causaepoesum T in rca. m. 2 13 degerere B 14 epistularis BVl (u in o corr. m. 1), epistolaris LT 17 scribsi B 18 loquor pagina mea T or pagina mea in ras. m. 2 20 aepistula B, epistola LTV et sic rdiquis locis plerumque dulcidinis B 22 tamen non TV cdplectimar uerba T 23 affectam te T scribtionis B eloqaii T et P m. 2 supra colloquii 24 adeo P1b impetrare TV 25 aepistulas B aemulas V 8 partim ita rat. m. 1 ex e ut Midetur corr. paterne B )