Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

VII. FAVSTO ENNODIVS.

Quantus est fascis inuidiae, quam facilis nocendi uia, quotiens praecedenti opinione laborat impetitus! nemo quid factum sit, ut uideo, quidue infectum respicit: ad inpugnationis fidem solum aduocatur pro teste propositum. deus omnipotens mutatas ordinum uices uertat in melius et rerum statum, qui labe temporis aut meritorum nostrorum nebulis obsoleuit, aurei saeculi candore perfundat. quando non hominum obscenissima crimina innocentis officii texit umbraculum et quicquid a morum [*]( 2 decorem Ll 3 quis L dicat-habitabilem L in ras. 6 nulla B, nulli LPTVb 7 sepalchra B 8 mariam B flumi T adduamqi B, adduam quae LTV quorum coni., quos BLPb, quo. T, quod Sirm. confusus B 9 in lacum B eo] eum B 11 quanta B 12 beniflcia B dedisset B et Sirm., qui ante si distinxit 13 perhennitate T 14 tuetatur B ) [*]( VII. 19 fa.ciв L s ercu., fascinua coni. Schottus 20 pcidenti B fõm P, sanctum b 21 infectum] infaudum b inpugnationis B is in ras. 24 obsoluit BL 26 ignoscentis T, incentis B )

16
nube descendit caelestis militiae serenitas excusauit? at nunc in aucupium trahitur male creduli interpretis clericatus, et quod ante religiosam professionem admisisse non decuit, hoc postquam . per titulum ecclesiasticum culpis renuntiauimus, sine honesti credimur consideratione peragere. qua me tempestate, procella inmanium peccatorum, ire ad famosum . officium conpulisti? in quo omnes, errorum rami. magistra uiuendi solent falce truncari, in eo de me facinus credi facis omne fallentibus. ille mancipia sua a me . sublata defieuit et contra potentiam ecclesiastici militis aduocandam credidit regiam defensionem. rogo, quis hoc conmentator uel in scena proponat? quis poetarum fabellam fucis. similibus aut commenticiis personis instrueret? nouit dominus, qui manu ualida in adiutorio. uestro mei propugnator adsurgat, totius me esse technae huius ignarum. ante aliquid temporis pueri duo, qui sibi a praefato adserebant inferri uiolentiam, ad opem se ecclesiae sub interpellatione publica contulerunt. preces adhibuisse me memini, ut circa eos quod defunctus uoluit seruaretur: auditurum se deceptiosis et blandis promisit inlecebris. ut ad obsequium reuerterentur, ad quod deputati fuerant, sancto episcopo patre uestro praesente, qui eisdem praebebat auxilium, sub notitia ciuitatis hortatus sum. quid postea euenerit ignoraui, nisi postquam male retentatoris nomen accepi. haec mentior, nisi inpugnatoris mei adtestatione constiterint, cui tamen gratias refero, quia I sub quauis occasione uotiuas exegit epistulas, quae mihi multum doloris iussionis uestrae dubitatione pepererunt. de me enim p. .. ,ł 1,.. [*]( 1 diacendit B 2 credoli interpraetis B 3 amisisae T 6 immanium L V pecorum T fqmoaum L1 7 compulisti LTV \' 8 irancari i r in ras. 11 commentator LTV 12 fav uellam B mmenticiis T In ras. 14 totius B, tocius P, tutiua LTV eet B ternae LV, tegne PT, igne B huiusmodi Plb 15 asserebant LTV 17 me om. b et Sirm. \' imimini L 18 quod] 5 T seruarentur T . deceptioniB B Ia. 19 reuerentur B 22 ortatas LPY 23 retentoria B impugnatoris T 24 atteatatione LTV constiUerint T 25 epistolas LTV )
17
deliberatum esse uideo, si uos, utrum audiam quae iubetis, in ancipiti esse cognosco. nulla me tamen nec magnitudinem uestram ex ea parte apud deum culpa respiciet, quia praefatos mox ad seruitium illius boni uiri sine alicuius audientiae libra ire conpuli. domini mei salutationem largissimam dicens, quam uellem, si istis negotiis paginas non negetis, aut accusatores meos ipse conponere aut, quod est familiarius, frequenter errare! .

VIII. FIRMINO ENNODIVS.

Iucunda sunt commercia litterarum, docto auctore concepta illa, in quibus ad unguem politi sermonis splendor effulgorat, ubi oratio diues frenis peritiae continetur. quando abundantem loquelae uenam laboriosus in lucem scrutator adduxerit, tunc procedunt officia suscipientis desideriis paritura. at ubi scaber sermo angustiam pauperis signat ingenii nec conceptum suum in ordinem digerendo noctem studio elocutionis interserit et nebulosae narrationis ambiguo quandam generat de ipsa explanatione constitutus: quia non personae talis in eloquentiae care constitutus spernat affectum? grauat conscientiam perfectorum amor indocti. sed uis caritatis internae necessitudinis uinculis adiuta non fertur: nescit experiri quid possit quem caritas stimulis suis exagitat. solent tamen dignos uenia iudicare perfecti quos inter epistulares uias nutantia deseruere uestigia. soletis quid dicere uoluimus adtendere, quotiens non elocuntur uota sermones. idoneae tamen perlatricis uiaticum praegrauaui et, quae me praesentare uiuis potuisset adfatibus, [*](3 perte L respidat B 4 kodiendientiae V 5 eompnli LTV domine mi P (i in ras.) b 6 negeiee B 7 com- ponare LTV ) [*]( VIII. 11 commertia L, commentia T 12 effulgorat B 13 diiuB B habttndantem PT 14 loquellae B 15 ad B 18 nebolosae V 19 ceoitatem B in] eine Pb 20 arte Pb, arehe B 22 quem] qaae B 28 exagitant LVl 24 epistn- laris B, epistulares V1 u in o corr. m. 1 25 soletes B nehiisiimns B attendere LPTV 26 idonea etjamen L ) [*]( VI. ) [*]( 2 )

18
eam epistula comitante perduxi, minus nobis periculi esse confidens, sub intercessoris boni me praesentia deliquisse. uale ergo, mi domine, et amantem uestri peculiaribus fouete beneficiis: sic apicem uestrum, si est quo crescat adhuc, diuinus fauor adtollat.