Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Ebria marcenti locupletas flumine menta,
- Circumfers crasso sordida labra fimo.
- Oscula nulla petas, madidam suspende mephitim:
- Te propter cupiam perdere quod uideo.
- Quis putet ei oculis flammas coalescere turpes?
- Nil uidet, et rectum seruat iter scelerum.
- CXIII. DE EQVO SVO SENE.
- Fixior annoso sonipes moderamine noster
- Nunc iuuenem blando sustinet obsequio.
- Mollia grandaeuus summittit terga sedenti:
- Aetas constantem gressibus esse facit.