Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Quae capiunt mundum iunxit mens docta flagello,
  2. Exornans censu nobilitante plagas.
    CXV. ALITER.
  1. Argenti atque auri uapulat quicumque metallis,
  2. Gaudia cum fletu miscet auara suo. I
    CXVI. ALITER.
  1. Dentibus argenti fuluum concluditur aurum:
  2. Contemnat nullus uerbera pulcra pati.
    CXVII. EPITAPHIVM DOMNAE MELLISAE INLVSTRIS FEMINAE.
  1. Sanguine mente opibus facie uirtute pudore,
  2. Optatur qualis femina, sola fui.
  3. Hoc tantum mundi quod lex est corpore gessi,
  4. Exornans casta prole pudicitiam: