Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Peruigil Hesperidum quae seruas iugera serpens,
  2. Aurea ieiunis munera das epulis.
  3. Quis siluae subolem carpat custode ueneno?
  4. Morte nemus tutum, credite, nullus adit.
  5. Hic commune facis, pietas, quod sola parasti.
  6. Visceribus plenis nescit obire fames.
    CXII. DE CAECO QVODAM ET LVXVRIOSO.
  1. Orbe pereffosso fluuidum de lumine uulnus
  2. Pestifer ostentans ora sepulta geris.
  3. Caeca per innumeros facies portatur amicos:
  4. Qui te conspiciunt iure dolent oculis.