Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Caspia non aliter cum tigris feta Niphaten
- Circuit aut catulos rapiendi format ad usus,
- 65 Ardet in absentes, saeuis mortalia mandit
- Membra animis hominumque necem petit ore cruento.
- Alter in hoc senium teneris miratus in annis,,
- Alter in antiqua iactabat stirpe parentes:
- Alterius contenta parum de sanguine mens est,
- 70 Digna referre uiri uirtutum stemmata mille
- Commemorat: quanta tituli tunc laude superstant, \'
- Vincuntur quotiens, et morum gloria uictis
- Parturit insignem per saecula longa triumphum I
- Ille pudicitiam, quae pulchro in corpore uernat
- 75 Pulchrior, et casta ridentem luce figuram
- Laudibus ad caelum portat: decus illa profecto
- Adtulit huic facies, quae multis causa pericli
- Saepe fuit: pulchrum satis est mansisse pudicum.
- Haec nisi de summo non dantur culmine Olympi. [*](58 Verg. Aen. III60 64 cf. Verg. G. III163 66 Verg, Aen. 1296 )[*]( 54 sedes B inempte BEP, imemptae L, inepte T 55 libe.ra a? eras.) L 57 tnmnlto B 60 eomminns BEL Y 61 uicit Pb 63 tegris B fetam B nifsten ELTY, faten B 64 catulus B 65 saenit Pb mandit Schottus, mandet B, mandat ELPTYb 66 animus V2, animi Pb 70 atemmata Pb, atimmata BELTV 74 Apulcro EPT 75 pulcrior EPT fngnram B 78 pnlerum B 79 sommo L1, sumo T olimpi BELTY )
- 80 Sicubi contingant uel formae commoda sanctis
- Mentibus adcrescant, bello se uincere certant
- Tunc homines, funditque decus uel munera terrae
536