Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Festa nec amissis contemnit tristis alumnis.
- Iste dies cunctis uitae cunctisque salutis
- Causa fuit, ueteris dissoluens uincula noxae.
- Christus in hoc tribuit decus et tutamen in aruis
- Ausoniis, parili populos qui mente gubernet
- Et gentes pietate regat: quibus auctor Olympi
- Pollicitus simili regem probitate parauit:
- Dexter ut ipse deus solio dat iura corusco.\'
- . Proximus hic caelo, cui recti conscia mens est, [*](25 sq. Anth. lat. 689* (B.) et Huemer in Stud. Vind. II 72, III159 )[*](24 tremiscunt LT 26 uatis libri, em. Schottus et Sirm. 27 ostia BLPY re.te (i eras.) L 28 gigas Tb pacientu ELPTb 30 hunc scripsi, nunc libri absit Ll peccaton B ; 31 faraonis BLV 32 moniturum coni. Schottus profetam BLV 34 cο̄plectere Pb 86 soluere (lu ex di? corr.) T 37 qas B inbat B 41 aultos B 43 admissis Pb contempnit hbri alnminis L1, alumpnis T 45 nox*e (a eras.) L 48 actor ET olimpi libri 50 ut] et b iure T corusca L1, corusche T )
- Semper erit, quem iusta probant, quem iudice mundo
- Publica uota legunt: fateor, suffragia magna
- Contulit, ut sedis gremio frueretur inemptae.
- 55 Libera te dominum posuit sibi turba perennem,
- Seruitio laudanda suo. pro quantus ubique
- Feruor erat! sancto Mundi plaudente tumultu
- Omnibus idem animus, turbis uox omnibus una.
- Sic tamen alterutrum certabant uincere uotis,
- 60 Ceu sibi cum diro bellandi cominus hoste
- Causa foret : uulgus proprio tunc sanguine uincit,
- Pollicitum quotiens fuerit sufferre pericla.
535