Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Dextra animae uiuitque sibi, dum deperit illi.
  2. Haec cum multiplici populus narraret ab ore,
  3. Vna fuit cunctis sententia fixa cateruis.
  4. Turba sacerdotum uenerandaque curia saecli
  5. Elegit uoluit meruit suscepit amauit
  6. Ecce aliud dictuque nouum mirabile cunctis
  7. Transieram, quod quisque pauet, quod suspicit orbis.
  8. 90 Vix primaeuus erat, tremulis cum limina lucis
  9. Calcantur plantis, cum matris ab ubere raptis
  10. Blandior a tenero sucus subducitur haustu :
  11. Callida mentitum genetrix cum forte saporem
  12. Herbarum querulis infundit dura labellis,
  13. 95 Nesciat ut natus gustu cognoscere matrem, .
  14. Vnde subornatum sorbetur lacte negato
  15. Faucibus insuetis ridenda fraude uenenum.
  16. Istius illa fuit, cum signum contigit, aetas.
  17. Nam fulsisse ferunt huius cunabula magno
  18. Lumine, cum tantus micuisset splendor in illo,
  19. Quantus ia obsequium potuit tunc fundier aether,
  20. Cum iussus seruire uiro mortalia raptim