Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Nobilis occultum condiuit limpha saporem,
  2. [*]( 1 perfidi eme ex perfidie me B corr. 2 actinus B 8 areditate B\' 5 op\' T intelligo B1 L doctis fort 6 rubiginoaus B hebites B 7 factorem (a ex 0 corr.) L coliigium B fixit Ll 8 reparatea Bx ergo L 9 lilato L meream libri beuificio B tamen B, om. rell. 10 gluuidinua BEPTYb, gludininus L, Cluuienus coni. Gronouius Obs. p. 404, cf. Iuuenal. I 79 11 uereos B carthae B 12 iocunditatem ELT familiaris mali B, familiari rell. 13 conpraemite B )[*](1 VERSVS inscr. ETV 4 cognatis ELPTV potanl] uorans coni. Schottus, potens coni. Valerius Andreas 6 uapore- α ferum Bx 6 aestuat Sirm. iecor B proipiunt B 8 putaet L bibat b 9 condibit B ljmfa BLT )
    525
  3. Conputet et damnum, ei minus inde feram.
  4. Lubrica Cecropio confidens lingua coturno
  5. Nil iactet priscos nobilitate seni.
  6. In ueterum morem pangit noua carmina Faustus,
  7. Qui per membra suum desecat arte melos.
  8. Doctus ad incudem uerba infabricata referre,
  9. Quosque facit uersus terque quaterque probat.
  10. Aetas cana refert digitis animasse Myronem
  11. Quod fingebat opus uiuificante manu.
  12. Tu uerbis faciem tribuis, modulamine membra.
  13. Quod natura deo, hoc tibi dant studia.
  14. In uetulum dexter si uertas plectra cadauer,
  15. Primaeuum facias aedificante lyra.
  16. Si flores simules gelidi per plaustra Bootis,
  17. Mox Helicem uernis sibilat aura modis.
  18. Ninguida lustra rosas, fundant tibi frigora mustum,
  19. Feruenti Pallas sidere dona ferat:
  20. Piscis in aetherio quem portas uertice tranet:
  21. Si iubeas uersu, marmora ceruus amat.