Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Faucibus e mediis inpasto uiscera praedam
- Ore potens tollas, quam tenet ore leo.
- Iam scio Castalii quo me traxistis amores:
- Accedunt culpis munera uestra meis.
- Sutilis ad tumidas rapitur mea cumba procellas,
- Hibernos passura notos, quam nauita pauper [*]( 11 Hor. Carm. II 1, 12 15 Hor. Ep. II 3, 441 )[*]( 10 conpntet (e in a corr.) B 11 cicropio libri 12 nihil L* iacet L aeDes Pb, niros uel feros coni. Schottus 14 menbra B arce T1 16 prob t L (spatio 1 litterae uacuo) 17 myronem B, maronem rell. 18 quos E 19 tu∗∗∗L menbra B modnlamina membris coni. Schottus 20 hoc-quod coni. Schottus 21 plecta L 22 primenum libri aeuiflcante fort. 28 simulis B 24 elicem libri, Helices fort. 25 roras L 26 sidere (re in ras. corr.) T 27 etbereo PT 29 inpasti fort. niscere Sirm. 30 potans V1 31 iam acio] nescio fort. 33 cimba PT 34 hybernos EPTb natinita B )
- Rimosam tenui fingens de cortice puppim
- Conposuit nomenque dedit tine laude phaseli.
- Illa nec Aegeum pelagus nec littora Phryxi
- Nec quaecumque ualet. trux aequora uerrere fundo
- Aeolus agnouit, placidos sed gurgitis alti
- Praelegit bene cauta sinus, ubi seruiat Auster,
- Non ubi regna petat, quotiens ibi remige lento
- Sibilat in tremula discurrens aura carina.
- Lintea nam summis dum crispant nexa cerucis,
- Quae portant mortes praestant mihi flamina somnos,
- 45 Huc uertam puppim, certis mea carbasa uentis
- Commendans, cursus artis opisque meae.
- Flecte uiam uelis clauumque ad littora, Phoebe:
- Anchora proscissum mordeat unca solum.
526