Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Ille per excelsum uideat me dexter Olympum.
- Tunc patriam teneam. tunc stationis opem.
- Nubila laxati uerrant licet aequora uenti,
- Rimosam puppim nil nocitura petunt.
- Dulcia conpositis quatiam tunc tympana chordis,
- Floribus et pingam carmina nostra nouis.
- Vt fatear, doctis constat bene dicere laetum:
- Tristia nil capiunt pectora uersiloqui.
- Sed redeat uernum, cesset iam bruma timoris.
- Stringite quae nectant frondea serta comas:
- Cantem quae solitus, dum plebem pasceret ore,
- Ambrosius uates carmina pulcra loqui.
- VII. FAVSTO PRAEFATIO.
- Fluminis in medio succendis uiscera, Fauste,
- Cuius alit magnam carminis unda sitim.
- Quis ferat ardorem laticum flammasque fluentis
- Cognatas sicco sorbeat ore potans?
- Fonte uaporiferum pariunt tua uerba calorem:
- Aestuet unde iecur, pocula prospiciunt.
- Ingenii quisquis festinus tendit ad amnem,
- Non putet ambiguum: sic bibit, ut sitiat.
Nisi didicissem quod serenitas conscientiae uestrae huius mali scabies abiuraret, inuisum mihi eloquii uber adstruerem. [*]( 31 cf. LuCret. V 2t6, VI 624 38 cf. Onid Trist. I 7, 2 ) [*]( 22 pertus (Cr in ras.) B fessis] felii Sirm. 23 iunxit EPb 25 genitrix TY secUs BL senfina B 26 bonus ET 27 proprie B 28 quem Sirm. 29 olimpum libri 30 opus o 82 rimose B pnpim BPT, pompi B 33 con- ositispetunt B quantiam B, quae iam ET timpana BPT cordis libri 34 pingã∗ (~ add. m. 2) T, pinguam EP 35 dfctia Y, dictia SWm., doctos fort. letum EP 40 uatis libri, em. Sirm. ) [*](VIL PRIEFATIO (PRAEFAT∗O L A eraa) FAVSTO BELPTYb, AD FAVSTVM DE CARMINIBVS EIVS inscr. Sirm. 1 nre T 2 scabiem Sirum alloquii Pb )