De Singularitate clericorum
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Ordine suo igitur non nostro arbitrio uirtus sancti spiritus ministratur et secundum institutum eius proelia prosperantur. numquam nisi praecipitatus exercitus cecidit, qui auidus fortiter facere ducis uel imperatoris sui dispositiones inrupit: multo magis perperituram erogat fortitudinem, qui sine armis doctrinae magistri spiritus praesumpserit triumphare, cum dicat: uae qui per praesumptionem suam aliquid faciunt, non per Deum
Si qua igitur in uobis est fiducia uirium spiritalium, quid spiritales deceat recordetur, et si creditis uos spiritaliter militare, agnoscite quod docemus non esse carnale, sicut Paulus apostolus loquitur dicens: si quis putat se prophetam esse aut spiritalem, cognoscat quae scribo uobis. non est quod uobis in hac persuasione deceptoria blandiamini, ut quia spiritales estis, uelitis inter flagitiosorum armamenta uersari, nec uos inhabiles esse pro clericatus dignitate, quia maioribus maiores consuerunt conflictationes occurrere. acrius diuitibus quam pauperibus inuidetur et non inopes sed locupletes inquietat infestatio saeua [*]( 11 Sir. 3, 26. 18 ? ? 23 I Cor. 14, 37. ) [*]( 4 declinantibus C cl ex d m. 2 elegentibus C 5 noluntario set C 6 ab om. C 9 eum C, illum v 12 periet C, peribit v 16 perperituram C, perperam v 20 quid ex qui C 21 recordemur v, reeordemini Pamelius 27 clericata C1. maiores maioribus v 28 coneueuerunt v conflictiones v )