De Singularitate clericorum
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Non est sine filiis cum claritate nisi singularitas sola, quam non solum conscientia sua nullis sordibus maculat, sed etiam nullae opiniones suspectae parilitatis infamant. nam si castitas quod est difficile masculum et feminam pariter in uirginitate conseruet, non habet claritatem, quam communitas ipsa non potest nisi quibusdam probrositatum tenebris obscurare. singularitas uero ita clara est omnibus et exerta, ut cunctis splendore sui candoris pura manifestetur et lucida. unde nos sic apostolus edocet dicens: sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni bonitate et iustitia et ueritate, probantes quod beneplacitum sit Deo. et iterum, omnia, inquit, facite sine murmuratione et haesitatione, ut sitis inreprehensibiles et simplices sicut filii Dei immaculati in medio nationis prauae et peruersae, inter quos lucetis sicut luminaria [*]( 1 Luc. 20, 35. 36. 24 Phil. 2, 14. 15. ) [*](8 Sap. 4, 1. 2. ) [*]( 21 Eph. 5, 8. ) [*]( 1 promisit C1 in om. v inquit habentur t 2 neque C, non v nubent ex nubunt C m. 2 b meritorum C, clericorum r 9 immortalitas ex inmortalis C m. 2 10 quae C, quia v 12 duxerit C et C 8. I. m. 2 15 cordibus C1. 16 parilitatia C, pluralitatis e 17 non delendum censet Pamditu 18 quam] quo C sed o tn ras. m. 2 19 obscurari ex obscurere C 21 sic nos v 23 quid C1 25 haesitatione ex haesitate Cm. 2 27 luceatis C1 )
Praeoccupandus est aditus cunctis insidils, ne hostilitas prior obrepens occurrat inprouidis. salutare remedium est praeuenire potius quam praeueniri et anticipare potius quam anticipari uiris fortibus congruit. ubicumque fuerit prouidentia, frustrantur uniuersa contraria: ubi autem prouidentia neglegitur, omnia contraria dominantur. ante funem certamus, ante inopiam laborando satagimus. sic per omnia calamitatibus cunctis tollimus locum, dum gerimus prouidentiam temporum futurorum. quanto magis ante praeuenienda est omni prouisione calamitas feminarum, cuius cupido si admittitur incipere numquam prorsus accipit finem? cuius comparationem Salomon explicat dicens: infernus et amor mulieris et terra quae non satiatur aqua et ignis non dicit: sufficit. unusquisque itaque qui securus est, quia necdum temptatur, timeat. quia nihil de illo dicitur, prospiciat ne dicatur: homines sumus, fragilitatem nostram carne portamus. sic iam undique nos circumspecta uiuacitate circumdare debemus et cingere, ut non sit pars aliqua quae. uacillet. accipimus quidem fortitudinem spiritalem, per quam substantiae nostrae fragilitas roboretur. sed ita nobis spiritalis fortitudo [*]( 4 I Tim. 3, 7. 22 Pnra. 30, 16. ) [*]( 2 spondere C, splendore v 4 quocumque C cum 8. I. 7 tenete] timete 2 codd. 10 aecretae v 14 uiris C, uiribus v 17 oertamus ex acerimuB C m. 2 satagimus C, fatigamus v 25 illo C, eo v 26 carnem C1 iam C 8. I. m. 2 noa om. C 28 accepimus C )