De Singularitate clericorum
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Si quia autem modo profectione cogente apud fratres uel apud extraneos hospitatur, ubi mulieres intersunt, omnino se artet, ne passibilitate aliqua uitietur. semotus ac secretus Deo uacet et sibi, ne intus capiatur a diabolo, et qui foris capi non potuit apud suos [*]( 5 sir. 10, 34. ) [*]( 2 et turbinibus C et a. l. m. 2 3 quo C s. Z. m. 2 7 sunt st. omnia C 8 inaccnsabiles 01 10 uel coniugem C exp. m. 2 11 sit inter (inter sit m. 2) ancilla C, ancilla intersit a 13 possunt C 14 esse om. C ut migret C ut 8. 1. m. 2 16 ut C 8. I. m. 2 20 est ad C, ad v 21 illic cito Bal., inlicito C 22 cnpidinis C 28 cui C, sed v 27 ac C s. I n. 2 28 suos ex uos C )
Vt semel omnia colligamus ad clausulam, breuiarium relegimus uobis quod ad conpendiosam plenitudinem redigens apostolus Paulus insinuat: de cetero, inquit, fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate quae accepistis et didicistis et audistis et uidistis in me. haec agite et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum. amen.