De Singularitate clericorum
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Difficile quis uenenum bibet ot uiuet. uerendum est dormienti in ripa, ne cadat, cum dicat apostolus: qui se putat stare uideat ne cadat. in hac parte expedit bene timere quam male fidere. et utilius est infirmum se homo cognoscat ut fortis existat, quam fortis uideri uelit, et infirmus emergat. de qua re praesumptores obiurgat apostolus dicens: si qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum inplanat. pro certo inplanator proprius suam [*]( 4 Prou. 24, 12. (?) 10 Prou. 6, 27. 28. 16 Luc. 16, 17. . 18 Matth. 24, 96. 24 I Cor. 10, 12. 28 Gal. -6, 3. ) [*]( 2 uero est v 10 abnegat C, non negat v 13 introit C1, introierit C2υ 14 uos C 8. l. m. 2 15 plus quam JErasmus nestrae C, nostrae v 20 praecepto 01 21 posae*om. v 23 bibat C1 uiuat C uerendum est] uel C 25 expedit plus υ; cf. I. 15 28 quia C )
Quantumcumque fuerit unusquisque longius ab aduersis, tantum non sentit aduersa. minus uoluptatibus stimulatur, qui non est, ubi frequentia est uoluptatum. et minus auaritiae molestias patitur qui diuitias non uidet, si admittimus apostolum pollicentem: qui uolunt, inquit, diuites fieri, incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et inutilia et noxia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. non aliter temptationibus subiacet qui iunctus est feminae, in qua nihil est aliud nisi quod feriat proximantem. aculeus peccati facta est forma feminea, et mortis condicio non aliunde surrexit nisi de muliebri substantia. quod Salomon ad nostram sollicitudinem memorat dicens: a muliere factum eat initium peccati, et propter hanc omnes morimur. inde mortales tenemur nec timemus. quid si iam inmortales essemus? per mulierem liberauit nos equidem Christus, sed unde adhuc morimur formidare debemus. tunc liberatio ipsa constabit in femina, si a nobis mors reuincatur quae per feminam uenerat. ceterum si adhuc per mulierem circa nos scandala dominantur, liberationis Christi fecimus pro certo dispendium: siquidem in futurum spes ista libertatis manet quam fidei nostrae Christum credimus contulisse, ut tunc nobis omnino mulier non noceat, cum et ipsa mors fuerit euacuata. nam si modo putamus nos intemptabiles esse muliebribus iaculis, nihil ergo restat caelestibus regnis. non inmerito tales sensus apostolus increpat dicens: iam satiati estis, iam diuites facti estis: sine nobis regnatis, et utinam regnetis. tempus ergo adhuc luctaminis geritur et mors per feminam adhuc usque grassatur. mentior, si non uidemus exinde interitus plurimorum. quanti et quales episcopi et clerici simul et laici post confessionum uictoriarumque calcata certamina, post magnalia et signa uel mirabilia usque quaque monstrata noscuntur cum his omnibus naufragasse, cum uolunt in naui fragili nauigare ? quantos leones domuit una [*]( 4 I Tim. 6, 9. 12 Sir. 25, 24. 23 I Cor. 4, 8. ) [*]( 2 uolontatibus C 3 frequentia eat ubi 11 5 et C, et in v , muscipulam C1, muscipolas v 13 quid si] quasi fori. 21 mulieribus Cl 22 nihil C, quid v 23 apoatolns paulus C alterum iam C s. l. m. 2 24 regnawtis C 25 Luctaminia adhuc v 29 usque C a 1. m. 2 30 una 0, una muliehris v ) [*]( in A ) [*]( 12 )