De Singularitate clericorum
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Ante noe ista tractantur, et nnllis terroribus coercemur: quid faceremus, si opinionibus tantummodo gestas historias audiremus? sed haec est semper incredulitas humanae duritiae, ut non solum audiendo sed etiam uidendo non credat alteros interisse, nisi et se ipsam uideat interire: nec sociorum mortibus quatitur, dum illos promeritos ant inualidos opinatur. se autem multum mereri aut multum ualere fiducialiter putat, nesciens praeberi cunctis exempla, cum fuerint quibusdam inrogata supplicia, sicut Dominus in euangelio proponit et dicit: pntatis\\quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerunt peccatores qui talia passi sunt? non. dico uobis: nisi paenitentiam habueritis, similiter perietis sicut illi supra quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos. putatis quoniam et ipsi debitores fuerunt prae omnibus hominibus habitantibus in Hierusalem? non. dico uobis: si non paenitueritis, similiter perietis.
Miramur si Adam per Euam seductus est, quem nulla morientium exempla praecesserant, nisi iussio una constrinxerat, cum modo nos nec innumerabiles mores nec infinita iussa conpescunt. quibus conuenienter dicitur secundum increpationem Domini: si Adam uidisset mortes quae factae sunt in uobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egisset. dico autem uobis, quoniam Adae tolerabilius erit in die iudicii quam uobis. longe satis longe sit pestis ista et lues et clandestina pernicies.s o quam inordinalis feminae propinquitas. iaculatur cuius uicina est delictorum latrocinium. non est in hac societate sinceritas adprobabilis quae conlisiones habet uelut quibusdam fluctibus turbulentis. in hac [*]( 2 Prou. 6, 26. 13 Luc. 13, 2-5. ) [*](2 quantum C, tantum v 3 onius panis ν 8 uideat C, uiderit v 14 fuerint v 18 non om. C 21 et nisi v uec et C 22 compescant v 24 sunt om. v 26 satis longe om. v ista C, illa v claudistina C 27 inordinabiiis v propinquitaa iaculatur cuius uicinia Erasmus 28 Jatrocinium] lenocinium coni. Graniua 29 turbulentaa C\'v )
Volo scire quae sit affectio ista communis, quae morbi dissensio.