Promiseram quidem nobis ante tempus epistolam, filii carissimi, quae omnium morum instituta de lege commendans summatim omnia Contineret quaecumque uniuersis clericis generaliter ad dirigendam regulam competunt disciplinae. sed quia nunc feminarum commoratione uulgariter inter uos quidam ignominiae deuoluti sunt, etiam de hac re specialiter uobis Domini correptione scribere compulsus sum: qui miserum me pro uestra neglegentia cum seueritate conueniens mandare praecepit, ne clerici cum feminis commorentur. et licet haec admonitio sola litterarum mearum auctoritate sufficeret, tamen ne me somniatorem inrideat quisquam, sicut Ioseph fratres inriserunt, scripturarum addimus firmitatem, ut omnes sciant hoc etiam modo per reuelationem Dominum iubere, quod litteris cognoscitur ante iussisse, nec nos esse adulterantes uerbum Domini aut uolentes iactanter de reuelationibus gloriari, sed sic ante conspectum Domini referendo non mentiri quod loquimur: sicut a Domino confidimus nos non [*]( 2 fiamus ergo] eimua itaque X, itaque simus v. — Erplicit de XII abusiuia saeculi G, Eiplicit sci ioli Chrisostomi ex epistula beati Pauli apostoli ad corinthios prima (sic) X, om. V. — . Incipit de ringularitate clericorum (cypriani add. maft. rec.) C. — 5 promisaram C, emiseram v 6 omnia etiam v 8 de feminaram v 9 ignominiae C, ad ignominiam coni. Pamelwts, ignominiose coni. Erasmus 10 scribere om. C 11 conueniens C, eorripiens v 13 me om. C 14 rideat C )
174
audisse mendacium praesumentes uocem apostoli Pauli protestantis, non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes uerbum Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo coram ipso in Christo loquimur. in dolore itaque maximo constituti de quibusdam tabefactis membris corporis nostri et in gemitu iacturam lamentantis ecclesiae, quae per segnitiem nostram redigitur per dies singulos ad nimiam paucitatem, credimus nos ex parte aliqua subleuari, quod diligentiae nostrae neglegentia quorundam obesse non possit, quibus numquam nostrae litterae defuerunt, quae per absentiam meam frequentiam omnibus pensauerunt. dissimulationis suae unusquisque contemptor reum semet ipse conscribat, nos autem libera fronte contemptoribus exclamamus quod Salomon confidenter exprobrat: quoniam quidem uocabam, inquit, non obaudiebatis: et extendebam uerba mea, et non intendebatis, sed irrita faciebatis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis: itaque et ego uestrae perditioni superridebo. gratulabor ergo aduersum uos, cum aduenerit uobis interitus, cum aduenerit uobis subito tumultus, euersio autem similis procellae, et cum aduenerit uobis pressura et expugnatio. erit enim cum me inuocaueritis, ego autem non exaudiam uos. quaerent me mali, et non inuenient: oderunt enim sapientiam. uerbumautem Domini non adsumpserunt neque uoluerunt meis consiliis intendere. spreuerunt enim meas correptiones: ideoque edent uiae suae fructus et sua impietate satiabuntur.
Ad uos nunc exhortatio nostra conuertitur quos nolumus experiri talia praecipitia ruinarum. metuite quantum potestis eiusmodi casus exitia et in ista subuersione labentium nos experimenta perterreant. nimium praeceps est qui transire contendit conspexerit alium [*]( 2 I Cor. 4, 12. 13 Prou. 1, 24-31. ) [*]( 1 uoce C 5 putrefactis c 10 meam C, nostram v I 11 ut unusquisque v Bemetipsum v 12 exclamemus v 17 et cum v 19 similis C, simul et v 26 saciabuntur C 27 exh. nostra C, mea exh. v 30 alium conspexerit v )
175
cecidisse, et uehementer infrenis est cui non incutitur timor alio pereunte. amator est uero salutis suae qui euitat alienae mortis incursum. et ipse est prouidus qui sollicitus fit cladibus ceterorum, sicut Salomon adprobat dicens: as tutus uidens malum puniri, uehementer erudietur, et iterum: cadentibus impiis iusti uehementer terrebuntur. aduersaria est confidentia quae periculis uitam suam pro certo commendat, et lubrica spes est quae inter fomenta peccati saluari se sperat. incerta uictoria est inter hostilia arma pugnare, et inpossibilis liberatio est flammis circumdari nec ardere. quod Salomon abnegat dicens: quis alligabit in sinu suo ignem, uestimenta autem sua non comburet? aut quis ambulabit super carbones ignis, pedes uero non comburet? sic qui introit ad uxorem proximi sui, non erit inmunis neque omnis qui tangit eam. credite quaeso uos, credite diuinae fidei quin immo quam uestrae: quia omne quicquid pollicetur non potest fallere dicente Domino: facilius est, inquit, caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere. et iterum: caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt. ipsi ergo nos fallimus, quotiens inordinaliter credimus aestimantes per fidem nostram legis praecepta posse mutari, ut inter masculos et feminas speremus passim castitatem immobilem custodiri.