De Singularitate clericorum
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Pro nefos dolere cogimur quod docemus, qui usque ad hoc uenimus ut in comparatione fluxorum de sanctorum tremendis uirtutibus disputemus. parce iam parce, proteruitas. numquam tibi sancti consentiunt qui religiosa modesta ueneranda pudica pudorata cum feminis negotia peregerunt. aut si adhuc per sanctos cauillationis amfractus contendis exquirere, nos tamen amicos Dei non nouimus nisi ad [*]( 8 aequando C\' 6 ut] ant fort. 7 palatium p. ad C, solatium p. et 0 8 magis famis tempore o ipsius tam C, tam ipei v 9 ieiunii. C s eras. quaque C a. I. m. 2 11 fecisset C 12 cuiuquam C fluxure C, luxuriae v 18 habuerit v 14 hic apud C 8. I. m. 2 16 adfectus C, effeetus v 17 famis 01 19 ieiunii v 20 quaeris C1 22 solu* C 24 nefas C, dolor v dolore 01 28 amfractus ex acfractus C )
Post hoc edictum utinam confidant sibi angelorum exempla conducere. nos iam non ualent flectere , qui nouimus et angelos cum feminis cecidisse. ab ipsis equidem bene patrocinia mutuantur, sed nos nullum angelum audimus contra Paulum apostolum. sed et si nos, inquit, aut angelus de caelo euangelizauerit uobis, praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. insaniunt prorsus et calent incendio feminarum, quotquot huic interdictioni non cedunt, et obscoenitatibus inhiantes malunt mori, quam contenti sint a lateribus mulierum aliqua disiunctione diuelli, ut ad explendam suae auiditatis inluuiem etiam in puncto temporis non sint sine feminae uoluptate, et hunc habent in mulieribus fructum, ut in illas semper defixa intentione desideria satient oculorum, ne uel momentum aliquod transeat, quando indiguerunt quod adfectant. sic inter eos integritas emoritur, ubi omnis commoratio seu conuiuendo seu commanendo corruptis adfectionibus inquinatur. quos sanctus Petrus designauerat dicens: in conuiuiis suis luxuriantes, oculos habentes plenos moechationibus et incessabilibus delictis, capientes animas infirmas. hos etiam [*]( 1 Pa. 138, 17. 24 n Petro 2, 13-14. ) [*]( 6 II Tim. 3, 5. ) [*](12 Gal. 1, 8. ) [*]( 1 memorare Cl quos C 5 ecclesiae 11 7 captiuas ducunt] captiuant ex captioas C m. 2 12 audiaimua Cl sed et C, et 11 nos inquit C, inquit ego 11 13 de caelo C, dei aliter v 15 et calent incendio C, ardent desiderio 11 18 inglauiem 11 in om. v 20 illis v 21 aliquid C* quando non C sed non exp. m. 2 indigerunt C\', indigeant C2ν 22 seu-seu C, siue-siue 11 24 petros apostolus V designaoit k 26 hos] non hinc nos C sed non exp. et hinc a. l. m. 2 etiam ita v )