De Singularitate clericorum

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Hac castigatione non conpuncti diuina interdicta infandae familiaritatis obstinatione contemnunt et adhuc insuper de caritate causantur, cum secundum uerbum Esaiae qui amaritudinem pro dulcedine deuorantes nudam foeditatem uelamento boni nominis tegunt, apud eos sub falsa dilectione uera dilectio uioletur. sed exclamat caritas et appellat: tales ego non iunxi, altera eat quae me simulando confingit. numquam Dei praeceptis obsisto, numquam fluxis faueo, per me sanctitatem non opto culpari. calumnias mihi aduersa germanitas facit, pericula et ego inter falsos fratres incurri. succurre meus praeco, succurre Paule apostole, dic testimonium meum, ne quod de me adnuntias peruertatur: finis autem praecepti estcaritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta\'. dilectio deputabitur, per quam sanctitatis iniuria [*]( 1 Sir. 14, 8, 12 Sir. 1, 8. ) [*](8 Iob 81, 7. 18 Sir. 81, 15. ) [*]( 10 Prou. 27, 20. 24 I Tim. 1, 5. ) [*]( 2 contra purum u oculum se ex oculos C m. 2 testatur se habere v 3 qui iob C consentit C1 5 mouit Cl 7 qui uult] quia uolt* C intentionis suae v 8 oculis offeneionem v gerit C, ingerat v 11 satiantur e 18 in alio v 14 haec C1 non C 8. I. m. 2 nefandae v 16 cum C, qui v qui C 8. I., om. v 18 apud C, dum apud v uiolatur v 19 altera C, falsa altera v 20 confinxit v 21 auersa Pamelius germinatas C1 26 iniuriam criminationis Cl )

206
criminationibus appetitur? aut illorum erit sincera fraternitas aestimanda, de quibus filiae matris ecclesiae perducuntur in culpam ? si talis christiana caritas adnotatur, indubitanter odia meliora sunt quae dum separant neminem maculant. haec autem parricidalis dilectio fratres persecutores adunare consueuit, qui libenter patiuntur de suo consortio filias ecclesiae fornicarias diffamari contra caritatem quam Paulus apostolus docuit dicens: dilectio proximi malum non operatur. egregia probatio caritatis, quae non tantum noxia germanitate officit proximo, sed etiam subiecta non uult esse praescriptionibus apostolicae iussionis. confundantur adsertores dilectionis huiuscemodi, quos iudicant illi qui pro communibus commodis etiam consanguineam deserunt caritatem.

In omni mundo paene totum iunctum est genus humanum et ubique cognatio naturalis alterna peregrinatione discernitur. possunt parentes, possunt filii, possunt fratres, possunt et ipsi quod plus est coniuges a Deo concessa sibi naturae uincula disrumpere, et clerici Deo non concedente insuper prohibente mulierum nexibus ancillatam recusare non ualent caritatem ? optanda semper cognatis absentatur adfinitas proximorum, et peregrinari ab extraneis feminis clerici reluctantur? quibus faciendum fuerat, etiam si peculiare aliquid uel inconsuetum Dominus imperasset, qui ad explicanda inpossibilia habent spiritum sanctum, quem mundani homines non habent. unde Iohannes apostolus sic admonet dicens: filioli uincite illos, quoniam maior est qui in uobis est quam in hoc mundo. nunc uero possibile etiam gentibus non dicam Christianis et leue prospicitur et apud clericos sine ullis effectibus euacuatur, ut parum sit eis Dei mandata despicere, nisi aliud dedecus habeant, quod nec sectantur non dicam uincunt omnium gentium consuetudinem: quibus Dominus per Ezechiel exprobrat et dicit: in legalibus meis non ambulastis et iustificationos meas non fecistis, sed neque secundum iustificationes gentium quae sunt in [*]( 7 Bom. 13, 10. 28 I Io. 4, 4. 29 Ez. 5, 7. ) [*]( 9 proximos C (cf. Lucr. 2, 155) 10 euangelice vel apostolicae C huiuscemodi] huiusce ∗∗∗∗ C 17 ∗∗∗∗ mulierum ∗∗ C ancillatam uel conpeditam C 18 non nalent recusare v 27 secantur Cl 29 esechielem e )

207
circuitu uestro fecistis. pudendum nescio quid dilectio ista significat, cum extorqueri contra naturam putatur.