De Singularitate clericorum
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Omne quicquid ab auctoribus nostris gestum est rationabiliter gerebatur, ut posteris nobis aduersus praeuaricatores munita undique auctoritas traderetur. propter haeresim anticipandam quam superius taxauimus de adsumendis feminis siue per semet ipsum sine per seruos suos Dominus paululum relaxauit, ne nimio rigore in totum Domini fabrica damnaretur. praeuidebantur a Domino haeretici qui nuptias auferunt et quos Dominus iunxit contra naturae principium et contra euangelium separare contendunt. quibus interdicens iam tunc auctoritas parabatur, ne maritatae mulieres accedere uetarentur ad Christum, cui in praesentia seruierunt. sed non sine moderamine fuit etiam ipsa permissio procurata, quae non sibi operabatur sed ceteris quod gerebat. nam si adlocutus est Dominus Samaritanam, ad horam docuit et recessit nec defensionem continuandis excessibus fecit. ad horam Martham quoque passus est ministrantem. sed quid erat aliud Domino nisi regni caelestis prandia ministrare? numquid sub Domino non fuere conuiuia? aut sub maiestate eius erat alius potus aut cibus quam disciplina tantummodo quae pascebat ? testante ipso Domino et dicente: meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui me [*]( 4 II Tim. 2, 24-26. 28 Io. 4, 84. ) [*]( 1 deputentur 2 codd. Bahtzii 4 etiam om, v apostoli concionantis C* 7 resistunt] ueritati add. v illi C d de C, a v 13 anticipandam C, ampntandam v 14 de C 8. l. m. 2 feminis quam v 17 quod C 19 accidere C 20 cui C, qui v 22 quod gerebat sed ceteris v quod ex quos C si a. est C, sic allooutus v 24 martham quamque (ex quaeque M. 2) C, quoque m.0 25dmC 2seiusom. C cibus aut potus ν 27 et C, ac ν )
Numquid adhaerebant singularibus singulares ant indisciplinatae commorationis perseuerabant inlecebroso consortio conuersantes, ubi tota ecclesia propemodum uidebat, ut non ad conuiuationes inprobosas sed ad discenda bonae conuersationis studia sequerentur? adeo non inde describitur quod nostris conuiuationibus coaequetur, non risus, non iocus dicitur adfuisse. nec sicut apud quosdam nunc usque adsolet fieri chorus psallentium uirginum aures uenenosis cantibus adseritur demulsisse. et ut de apostolis breuiter probem, quantum illis fluxa familiaritas potuit displicere, qui conpulsi sunt et de ipso Domino loquente cum femina dubitare, nisi eos maiestatis notitia probata conpesceret ? sicut euangelista refert dicens: inter haec, inquit, uenerunt discipuli eius et mirabantur quodcum muliere loqueretur. nemo tamen dixit illi: quid quaeris aut loqueris cum ea? . quid autem loquar adcessum feminae ad pedes Domini prouolutae, cuius luctus et planctus ad defensionem lasciuiae suae non erubescunt inprobi flagitare? usque adeo illos propria caecitas rapit, ut nec de similibus causis audeant reluctari, de quibus Salomon, excaecauit, inquit, eos malitia eorum et [*]( 4 Luc. 8, 1-8. 22 Io. 4, 27. 29 Sap. 2, 21. 22. ) [*]( 1 misit me v apostolus Cl mulierum comitatas v deducebat scripsi, ducebat C, decebat v 7 ab C, a v 9 on C et reliqui codd., chusae v 10 illi C, ei v 12 singularea C, singulae v 13 commorationes C, commorantefl a 14 uidebatur C, uidebitur v improboaas C, improbus v; cf. 303,13 15 adeo C, ideo v 16 scribitur v 17 usque C m. 2 in ras. 516 aut C, aut quid v 29 eos inquit C eoe 8. 1. m. 2 et nescierunt C, ut nescirent v )