De Singularitate clericorum

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed qui mihi de sanctorum exemplo praeiudicant, quare aliud exemplum nolunt contemplare quod metuant: et qui apostolis coaequari contendit quare non magis presbyteros adulteros apud Danielem ad formidinem sibimet ipse proponit? haec autem non ideo propono, ut quasi apostolorum imitatoribus contradicam, sed ut illos confundam qui se sanctis exaequant. nec nego ipsos esse sectandos quos [*]( 2 I Cor. 9, 26. 27. 20 I Cor. 7, 7. \' ) [*](6 I Cor. 4, 16. ) [*]( 15 Sir. 82, 20. ) [*]( 1 incertum C, interitum v 5 te ap. C, apostolum v 8 quante C1 aliae] ali C 8. l. m. 2 9 differant v aliam lanae v 18 rupee] ripas C et alius C, alius v coarctauit v contigit C1 19 nauia C\' explicare ex explere C m. 2 28 qfoi ex quid C praedicant Cg quare C, quid v 28 exaequent v )

200
doctores accepimus cuncti, sed ego aduersus eos contendo qui cupientes ad mala sua bonorum historias deprauare legem sibi aestimant suffragari, sicut omnes qui perire festinant, ut sub obtentu sanctorum dedecora sua uelint esse celata, ut sub imitatione maiorum contraria quaeque committant: quos Paulus apostolus prodit et publicat dicens: quod autem facio, et facturus sum, ut amputem occasionem eorum qui uolunt occasionem, ut in eo in quo gloriantur tales inueniantur quales nos sumus. nam eiusmodi pseudoapostoli sunt operarii dolosi, transfigurantes se in apostolos Christi. hoc addunt ad perditionis cumulum cumulandum, ut bonos infament quorum exemplo utuntur ad malum, quibus utile esset satis et salubre, si cuiuscumque historiae se ipsos magis crederent non intellexisse rationem, quam aliquid inhonestum arbitrarentur in lege. quos Paulus apostolus confundit et corripit dicens: non intellegentes neque de quibus dicunt neque de quibus adfirmant. et iterum: si quis putat se scire aliquid, necdum cognouit quemadmodum eum oporteat scire. uacant itaque praeiudicia petulantium quos ingenia suae peruersitatis errabunda transducunt et quaerunt conpetentes suis sensibus historias quas exponant, qui male agentes mutuantur legalia patrocinia. bene agentibus uero bona sunt omnia quaecumque scripta sunt, qui bene dicta bene suscipiunt, sicut Paulus apostolus pollicetur: scimus, inquit, quoniam bona est lex, si quis eam legitime utatur.

Optinuimus confundendo contradictores. conuertimus subinde eosdem quos uicimus insuper erudire, ne aut sanctos patiamur remanere in [*]( 6 II Cor. 11, 12. 13. 23 I Tim. 1, 8. ) [*]( 15 1 Tim. 1, 7. ) [*]( 17 I Cor. 8, 2. ) [*]( 1 sed ego C, sed v aduereus eoa C 8. l. m. 2 2 legem dei v 3 ut 01, et C2ν 4 uolunt v ut ex et C 5 committit 01 . apostolus paulus v 8 gloriamur C nos C, et nos v 9 eiusmodi C, et huiusmodi a 11 cumulum perditionis v 12 utilis C\' 15 apoBtolus p. corripit et confundit v 16 de quibus dicunt C, quae loquuntur v 21 mutuant v 22 noro om. v qui. C 23 dicta ex data C inquit om. e 24 eam C\', ea C\'v 25 conuertimus C, conuertamur v 26 ant ex ut C, aut ut v remanere patiamur 11 )

201
crimine aut ignari deputemur in reddendo rationem, ut publice uicti paenitentiam gerant: aut si noluerint, nos expunximus quod ad nostram pertinet diligentiam, ut quomodo satisfecimus supra dictae sententiae Salomonis, ita satisfaciamus etiam Paulo apostolo concionanti: seruum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes docibilem patientem, cum omni modestia corripientem eos qui resistunt, ne forte det illisDeus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum eius uoluntatem.