Re uera magni homines qui se comparant sanctis, et eximia conuersatio nostra quae prophetis uel apostolis uideatur aequalis. ad occasionem luxuriae nostrae in peruersum sanctos nolumus imitari et inter ceteros actus uestigia iustorum nolumus sequi. in quibusdam infirmos nos excusamus ad imitanda facta maiorum et in aliis aequales nos [*]( 16 Sir. 32 (35), 17. 21 Prou. 26, 4. 5. ) [*]( 2 infernorum v 4 eine C, sicnt v 9 ad puteum ex apud eum C m. 2 alienigenam mulierem samaritanam O. 18 igitur C, ergo v prius per C, per v correptionem C, correctionem v prius Cl, potius Otv 19 rationibus C 20 admiserint v 22 insipienti C in raa. m. 2 27 in C 8. I inter C, in v 29 nos aequales v )
197
maioribus protestamur: cum Helias ipse in angustia constitutus inparem se patribus suis ante Deum fateatur: numquid, inquid, melior sum patribus meis? hoc Helias de antecessoribus suis in infirmitat« sua cogitur exclamare: et nos Heliae uel prophetis et apostolis et Domino uirtutem nostram non dubitamus aequare? uideo plane sic apud nos calcari auaritiam, sicut apostoli propria cuncta dimiserunt. uideo crapulam et ebrietatem sic nostris conuiuiis abesse, sicut apostoli nihil habentes frequenter coacti sunt esurire. cognosco taliter in nobis ieiunia sitim famem nuditatem propter instantiam doctrinae solius ubique pollere, sicut in apostolis legimus triumphasse. et adprobatur apud nos eadem exercitia feruere uirtutum, quibus apostolos omnia uitia tremuerunt. plane quadraginta dierum ieiunium Domini meditamur et orationes excubiasque quibus ille per solitudines etiam silentia nocturna rumpebat. numquid similes agones frequentamus contra luctamina uitiorum et sic agimus rigore auctoritate uigiliis passionibus labore necessitatc afflictatione abstinentia, quibus peccata calcantur, ut nemo de nobis mali aliquid suspicetur? per quae Paulus apostolus conscientiam suam innotuisse omnibus gloriatur. in omnibus, inquit, commendantes nosmet ipsos quasi Dei ministros, in sustentatione multa, in pressuris, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, incustodiis, in carceribus, in seditionibus, in inuocationibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, inuerboueritatis, in uirtute Dei, per arma iustitiae a dextris et sinistris. ad has imitationes infirmi sumus, sed ad mulieres circumducendas possibilitatem nobis conparandae imitationis adsciscimus. quod
[*]( 2 m Reg. 19, 34. 18 II Cor. 6, 4-7. ) [*]( 2 patribus ex principibus C m. 2 8 in om. C 6 nos C, uos v 7 nostris C, uestris v 10 adprobatnr ex adprobato C m. 2, approbantur a 11 apostolos ex apoatolos C, apostoli v 14 noctuina silentia v rumpetebat C1 agonea C s. l. m. 2 15 luctamiam C* auctoritate C, austeritate v 16 afflictatione C, afflictione v 17 que ex quem C 20 in trib. in n. C, in tentationibus in tribulationibus v 26 et C, et a v 27 sed scripsi, et Cv ) 198
si etiam cuncta illorum quisquam se implere iactasset, me tamen nullius suadela poterat inclinare, ut alios nunc apostolos crederem contra apostoli Pauli professionem: numquid, inquit, omnes apostoli? numquid omnes prophetae? si Christus comparare se ipsum ausus est Deo qui ait : pater maior me est, aut si apostoli coaequare semet ipsos ausi sunt Christo, et nos hodie hodie apostolis aequales faciat consimilis fortitudo, misera humanitas, in hac aequalitate non times fulminari, qui de filio Dei aut de filiis tonitrui non cunctaris peccatis tuis exempla uelut similia mutuare? eam superbiae sit elata iactantia, etiam minimis ecclesiae quemquam conparabilem uelle conscribi, cam Paulus moneat et dicat : alter alterum superiorem existimantes sibi. et inferius addidit dicens: hoc sentite de nobis quo d et in Christo Iesu qui cum in formaDei essetconstitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens.
\' Minns utique de nostris niribus sentieodum est, nec fortitudini sanctorum nostra infirmitas comparanda est, sicut nobis apostolus Paulus de semet ipso magisterium proponit et dicit: non enim audemus, inquit, comparare nos aut conferre quibusdam qui se ipsos commendant, sed ipsi in nobis ipsis nosmet ipsos nobis commendantes: non supra mensuram gloriantes sed ad mensuram gloriae. quam nobis mensus est Deus. at enim contemplamur quod ipse iterum dixit: plus ab illis omnibus laboraui, nihil melius, nihil aptius mihi proponitur, unde uincam, nisi ut de ipso, de quo mihi praescribitur, ego ipse praescribam. certe ipse plus ab omnibus laborauit, et tamen ad mulieres circumducendas collegas suos imitari contremuit, ne se ad [*]( 8 I Cor. 12, 29. 12 PhiL 2, 5-7. ) [*](5 Io. 14, 28. 19 n Cor. 10, 12. ) [*](11 PhiL 2, 8. 24 I Cor. 15, 10. ) [*]( 1 nullius C us s. l. 4 se ipsum comparare ν S et om. ν facit v consimiles C1 8 qui C, quae v 9 mutari C\' 11 sibi existimanteB v 17 utique C, itaque v 18 nobis ex nos C m. 2 23 gloriae C, gratiae v 24 ad enim C, etenim v ipee om. v 26 perscribitur C1 27 ipee plus ab omnibuB C, plus omnibus ipee v )
199
incertum subiceret temptationi carnali. unde ipse rationem sic reddidit dicens: ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum, sic pugno, non quasi aerem caedens, sed adfligo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inueniar. huic ergo te conpara, qui te apostolum iactas et ex ipso disce quid metuas, qui clamat et dicit: oro uos, imitatores mei estote. noluit itaque de mulieribus circumducendis habere fiduciam, qui non ignorabat quantum aliae uirtutes ab aliis uirtutibus differrent et aliam claritatem solis et lunae aliam, aliam uero stellarum, de charismatibus ecclesiasticis similitudinem conparans intimauerat. sed nos contra de apostolica nobis coaequatione blandimur, non intendentes penitus quid apostoli et sancti omnes inuicta uirtute gesserunt, et difficilem rumpere quaerimus uiam, cum per facilia planior sit nobis apposita contra Salomonem dicentem: non te credas, inquit, uiae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum. nec ullus considerat quoniam unus securus in lubrico graditur et alius qui inpar est labitur, unus per rupes cursu montes ascendit et alius si se coartauerit cadit, uni contingit per tempestates nauigia feliciter explicare et alteri talis felicitas non potest euenire; quod Paulus apostolus decernit dicens: unusquisque, inquit, proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius uero sic.