Stupeo antem peruersitatis huius arbitrio, ut a olericis ad commnnitatem femina magis quam masculus eligatur. numquid tantum mulier utilior est commodis clerici, quantum prodest masculus continens uel puer masculo continenti? aut ipsa erit decens utilitas quam indecens communitas facit? et ubi erit quod Salomon ait: omne [*]( 11 Eph. 4, 27. 26 Sir. 13, 15. ) [*](17 Prou. 11, 81. ) [*](21 Sir. 19, 1. ) [*]( 1 et C 8. l. 2 profiteatur 01 5 intra] infra C 6 penetrari C, snperari e 8 aduersarii] aduereis C 9 causa non C 10 esse uolo v 14 intra] infra C 15 eum ex reum C clauduntur fort. 16 patefecerit 11 ingresum] decipitur add. v 17 peccator et impius C, iniustus v 18 non C, ne v; cf. p. 186,13 19 uniuersa ergo v 20 minutum Cx 22 stupeo C, studio v, fit itndio Oxon. huius peruersitatis v arbitrio C, arbitrium «d arbitror v 26 ntilitas q. indecenB add. C m. 2 in marg. 26 omnis C. ) [*]( DI A ) [*]( 13 )
194
animal diligit simile sibi? ei iterum: uolatilia ad sibi similia conueniunt. sed et si femina utilior existimaretur, non oportebat carnalia. emolumenta praeponere utilitatibus spiritalium commodorum et expediebat qualemcumque uirum inutilem sustinere pro existimatione munienda quam bonos effectus mulieris cam existimatione turpissima. quod Salomon comparat dicens: melior eat, inquit, iniquitas uiri quam benefaciens mulier. artificialia sunt itaque semper diaboli beneficia, quibus ingenium suae calliditatis exercens sanctimoniae deditos dolosis commoditatibus iuuat ut perdat: et inter continentes quasi necessaria emolumenta mutuis adiuuaminibus subministrans adigit prius masculum et feminam pariter [conuersari], ut postquam inseparabiles fecerit per alterutra solacia possit occidere dantes simplices animos ad castitatis uota seruanda., et inpugnationis suae arma subducens interim quasi placidus fautor ~ suggerit sanctitatis argumenta, donec diutius inter ambos inimicam nutriat amicitiam. facit affabiles inuicem sibi et deseruire, et adsentator infestus impedimenta remouens uniuersa commodis eorum gaudet efficaciam commodare, ut tota eos sibimet ipsis necessitate commendans exhibere eos possit in alterutrum solita consolatione pendere. non uult eos in aliquo inpedire, ne separet tam spiritaliter quam carnaliter. inconcussos efficit uiuere, ne ipsa societatis initia inmaturo tempore foedera coepta conturbent. usque adeo illos prouidentibus cunctis ad perfectum sanctitatis inuitat fouet subleuat, ut Dei esse computent beneficia ipsa contraria, quibus inducuntur ut pereant, nescientes numquam Deum iuuare quod uetat. quibus in tantum diabolus blandiens securitatem praeparat sanctimoniae, ut coniunctos se magis aestiment quam disiunctos immobiles circa libidinem perduraro: quos cum omni tranquillitate deducens nullis
[*]( 1 Sir. 27, 9. 6 Sir. 42, 14. . ) [*]( 1 aU. sibi om. v 2 existimatur C 5 bonus C1 7 artificiali Ck 8 itaque C sed que g. L m. 2 beneficia C1, nene- ficia C\'v 9 inbat Cl 11 subministras C1 adigit C, agit v 12 conuereari om. C inseparabile C1 alterutra C, ntr s. l. m.2 13 dante Cl 16 amicitiam Ct concordiam ν sibi inuicem ν 22 conturbet C uidentibus ν 25 pare- ant C\' ) 195
procellis aut fluctibus inquietat et uelut in medio mari minus cautos inducit laxare uela nec quaerere gubernacula, ut subita tempestate concitatos naufragos ex insperata commotione submergat. hanc primo exhibet lenitatem, ut duas naues oblectet ad inuicem conuenire, quas cum fecerit iunctas, repentinis turbinibus in semet ipsas elidere possit frangere: et his utitur blandimentis, subtractis omnibus iaculis conpescens aduersa, suggerens prospera, et tamdiu sopitum ignem sine ullis flammis occultat, donec duas faculas iungens semel ambas accendat: et tamdiu cessat saeuitiae suae tela supponere, donec sicut peritus uenator quod occisurus est laquei sui uinculis alliget. at ubi insolubili catena deuinctos adstrinxerit uelut lanista protinus duos gladiatores aduersus inuicem compellit armari et subinde stimulans membra statim. gladios aptat, statim succendit insaniam et in uulnificos amplexus inpingens utrumque semel uno icto mortificat. sic explicat quod ante praestare uidetur, sic de simplici caritate amorem conflat inlicitum, sic per sanctitatem subinducit interitum, dum contentus est cedere, sic ualet fortius occupare et dum submissus patitur semet ipsum praebere deuictum, sic plenius deuincere gloriatur. cuius uersutias Paulus apostolus sic intellegit dicens : non enim ignoramus, inquit, astutias eius. male itaque in hac participatione pacati sunt qui ad bella pacificante diabolo perducuntur et non bene in sanctitate proficiunt, quibus ad detrimentum profectus ipse inimici artificio subornatur, nec recto cursu moliuntur continentiae scalas ascendere, quos ut de alto praecipitet elaborat ad culmen aduersarius protelare. sed necesse est caducis lapsibus elidantur qui uiam lubricam tenuerunt, de qua Salomon sic praedicat dicens: est
[*]( 19 II Cor. 2, 11. 26 Prou. 14, 12. ) [*]( 2 relaxare v concitatoa ex citos Cm. 2 5 ipaia O. 6 ut subtractis v 7 et C 8. I. m. 2, om. c 8 occultet v semel C, simul v; item l. 14 10 peritus ex periturus C laqueisui C ui s. l. m. 2 alligat O. 11 insolubili C, indissolabili v deuietos C duo Cl 13 succendit. Insania C ia om. v 15 in amorem C in exp. m. 2 16 subinducit C, sibi indncit a 21 snnt ex sumus C m. 2 22 prouectus C 23 recto ex retro C WI. 2 curaum molliuntur Cl 24 scala 01 elaboret 01 ) [*]( 13. ) 196
quae uidetur apud homines recta esse: nouissima autem eius ueniunt in profundum inferorum.
iSed aiunt: si de hac coniunctione clerici denotantur, notandi sunt etiam sancti plerique nobiscum, siue Helias qui mansit apud uiduam, siue apostoli qui mulieres secum comites circumducebant, ut Iohannes qui matrem Domini adsumpsit eodem Domino delegante, aut ipse Dominus, cui de suis facultatibus alimenta praestabant aliquae mulieres religiosae, cui etiam Martha ministrabat ad mensam et qui singulariter locutus est ad puteum sedens cum alienigena muliere Samaritana uel cui recumbenti femina lacrimis pedes lauit et capillis extersit\'. callidi argumentatores et iuris periti fallaces qui dum cupiunt praeuaricari, controuersias actionesque causarum etiam ipsa iura transuertunt, et cum nolunt conpetentibus coerceri iussionibus legum, ad inludendos iudices inconuenientibus exemplis uelut similes coniecturas iuris obiciunt. qui per Salomonem ipsius legis sagacitate produntur: peccator, inquit, homo euitat correptionem et ad uoluntatem suam inuenit comparationem. tales igitur non prius per orationem sed per correptionem prius reuincendi sunt, ut non ante interpretatis orationibus instruantur, quam amiserint quod ad defensionis solacium reppererunt: sicut nos aduersus huiusmodi homines Salomon edocet dicens: noli, inquit, respondere insipienti ad ipsius insipientiam, ne similis fias illi: sed responde insipienti contra ipsius insipientiam, ut non uideatur sibi sapiens esse.