Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Tempus enim mutat mala, digerit omnia tempus.
  2. Tunc igitur cum te consulta reduxerit aetas,
  3. Disce Deo seruare fidem, ne forte bis unum
  4. Incurras lapsum, quia uere dicitur illud:
  5. Qui pedis offensi lapidem uitare secundo
  6. Nescit et incautus iterum uexauerit artus,
  7. Imputet ipse sibi nec casibus imputet ullis.
  8. Corrige delictum fidamine, corrige mentem.
  9. Suffecit peccare semel, desiste uereri:
  10. Non erit in culpa. quem paenitet ante fuisse.
    V. DE PASCHA.
  1. Est locus ex omni medius quem credimus orbe,
  2. Golgotha Iudaei patrio cognomine dicunt:
  3. Hic ego de sterili succisum robore lignum
  4. Plantatum memini fructus genuisse salubres:
  5. Non tamen hos illis qui se posuere coloni
  6. Praebuit, externi fructus habuere beatos.
  7. Arboris haec species: uno de stipite surgit
  8. Et mox in geminos extendit brachia ramos,
  9. Sicut plena graues antemnae carbasa tendunt
  10. Vel cum disiunctis iuga sunt ab aratro iuuencis.