Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Esca alitur corpus, corpus corrumpitur esca,
- Vimque suam minuit, si quid protenditur ultra._
- Denique si sedeas, requies est magna laboris:
- Si multum sedeas, labor est. Maro namque poeta
- Pro poena posuit: sedet aeternumque sedebit
- Infelix Theseus.\' semper nocet utile longum :
- Prandia longa nocent, ieiunia longa fatigant.
- Sic nimium sapore stultum facit. \'improba secta,
- Me dea sic docuit, moderamen amabile dixit*.
- Sed tu nec sectam modo nec moderamina curas.
- Mens autem stabilis nullo peruertitur aestu
- Ipsaque simplicitas numquam mala cogitat ulla.
- Hinc sincera fides aeterna sede fruetur,
- Et dolus e contra longo cruciabitur igni.
- Elige quid uelis, ut digna piacula uites.
- Sic tamen hanc ueniam mereatur creditor inquam.
- Vt leue crimen erit, si nolis noscere uera:
- Non leue crimen erit, si cognita uera relinquas.
- Sed te correctum forsan matura senectus
- In melius reuocat satiatum erroribus istis: