Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Quem tulit hoc primo maturo semine lapsum
  2. Concepit tellus: mox hinc (mirabile dictu)
  3. [*]( Incipit hymnum de pascha M, Incipit de pascha E, De cruce domini uel de ligno uitae inscr. v. — 1 medium v credimus] cernimus Fabricius 3 stereli E, sterilis M succisum Aldus qui inter Poet. christ. operq a. 1501 primm hoc carmen edidit, succiso Ev; successor obore lignum M 4 gemuisse M 5 hoc M, hic E colonos EM, colonis Aldus 7 arboribus M 8 ramus M 9 ac sicut E grauis E antennae v 10 sunt ad aratra Aldus, stant ad aratra Fabricius 11 quem Aldus, quo EM, quod v )[*]( A m 20)
    306
  4. Tertia lux iterum terrae superisque tremendum
  5. Extulerat ramum uitali fruge beatum.
  6. Sed bis uicenis con firmiter illo diebus
  7. Creuit in immensum caelumque cacumine summo
  8. Contigit et tandem sanctum caput abdidit alte,
  9. Dum tamen ingenti bis senos pondere ramos
  10. Edidit et totum spargens porrexit in orbem,
  11. Gentibus ut cunctis uictum uitamque perennem
  12. Praeberent mortemque mori qui posse docerent.
  13. Explicitis etiam mox quinquaginta diebus
  14. Vertice de summo diuini nectaris haustum
  15. Detulit in ramos caelestis spiritus aura:
  16. Dulci rore graues manabant undique frondes.
  17. Ecce sub ingenti ramorum tegminis umbra
  18. Fons erat: hic nullo casu turbante serenum
  19. Perspicuis inlimis aquis, et gramina circum
  20. Fundebant laetos uario de flore colores.
  21. Hunc circum innumerae gentes populique coibant,