Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- In melius reuocat satiatum erroribus istis: [*]( 60 Yergilius Aen. VI 617. )[*]( 47 a ex ad F m. 2 distent c 48 phyloaophum corr. in teque sophum F m. 2 49 stomacum H ira FH, aura ., 50 aup. totusq. scr. sic plane F m. 2 aberis FA, aberres fort. 54 aufret H 55 gelidum] tepidum H, tepudom F 58 requies est ex requiesse F m. 2 60 sedebit F; reliqua desunt in FH 71 inquam] numquam fort. )
- Tempus enim mutat mala, digerit omnia tempus.
- Tunc igitur cum te consulta reduxerit aetas,
- Disce Deo seruare fidem, ne forte bis unum
- Incurras lapsum, quia uere dicitur illud:
- Qui pedis offensi lapidem uitare secundo
- Nescit et incautus iterum uexauerit artus,
- Imputet ipse sibi nec casibus imputet ullis.
- Corrige delictum fidamine, corrige mentem.
- Suffecit peccare semel, desiste uereri:
- Non erit in culpa. quem paenitet ante fuisse.
305
- V. DE PASCHA.
- Est locus ex omni medius quem credimus orbe,
- Golgotha Iudaei patrio cognomine dicunt:
- Hic ego de sterili succisum robore lignum
- Plantatum memini fructus genuisse salubres:
- Non tamen hos illis qui se posuere coloni
- Praebuit, externi fructus habuere beatos.
- Arboris haec species: uno de stipite surgit
- Et mox in geminos extendit brachia ramos,
- Sicut plena graues antemnae carbasa tendunt