Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Et pariter laedunt gelidum feruensque lauacrum:
  2. Esca alitur corpus, corpus corrumpitur esca,
  3. Vimque suam minuit, si quid protenditur ultra._
  4. Denique si sedeas, requies est magna laboris:
  5. Si multum sedeas, labor est. Maro namque poeta
  6. Pro poena posuit: sedet aeternumque sedebit
  7. Infelix Theseus.\' semper nocet utile longum :
  8. Prandia longa nocent, ieiunia longa fatigant.
  9. Sic nimium sapore stultum facit. \'improba secta,
  10. Me dea sic docuit, moderamen amabile dixit*.
  11. Sed tu nec sectam modo nec moderamina curas.
  12. Mens autem stabilis nullo peruertitur aestu
  13. Ipsaque simplicitas numquam mala cogitat ulla.
  14. Hinc sincera fides aeterna sede fruetur,
  15. Et dolus e contra longo cruciabitur igni.
  16. Elige quid uelis, ut digna piacula uites.
  17. Sic tamen hanc ueniam mereatur creditor inquam.
  18. Vt leue crimen erit, si nolis noscere uera:
  19. Non leue crimen erit, si cognita uera relinquas.
  20. Sed te correctum forsan matura senectus