Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Vel cum disiunctis iuga sunt ab aratro iuuencis.
- Quem tulit hoc primo maturo semine lapsum
- Concepit tellus: mox hinc (mirabile dictu) [*]( Incipit hymnum de pascha M, Incipit de pascha E, De cruce domini uel de ligno uitae inscr. v. — 1 medium v credimus] cernimus Fabricius 3 stereli E, sterilis M succisum Aldus qui inter Poet. christ. operq a. 1501 primm hoc carmen edidit, succiso Ev; successor obore lignum M 4 gemuisse M 5 hoc M, hic E colonos EM, colonis Aldus 7 arboribus M 8 ramus M 9 ac sicut E grauis E antennae v 10 sunt ad aratra Aldus, stant ad aratra Fabricius 11 quem Aldus, quo EM, quod v )[*]( A m 20)
- Tertia lux iterum terrae superisque tremendum
- Extulerat ramum uitali fruge beatum.
- Sed bis uicenis con firmiter illo diebus
- Creuit in immensum caelumque cacumine summo
- Contigit et tandem sanctum caput abdidit alte,
- Dum tamen ingenti bis senos pondere ramos
- Edidit et totum spargens porrexit in orbem,
- Gentibus ut cunctis uictum uitamque perennem
- Praeberent mortemque mori qui posse docerent.
- Explicitis etiam mox quinquaginta diebus
- Vertice de summo diuini nectaris haustum
- Detulit in ramos caelestis spiritus aura:
- Dulci rore graues manabant undique frondes.
- Ecce sub ingenti ramorum tegminis umbra
- Fons erat: hic nullo casu turbante serenum
- Perspicuis inlimis aquis, et gramina circum
- Fundebant laetos uario de flore colores.
306