Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Elige quid uelis, ut digna piacula uites.
  2. Sic tamen hanc ueniam mereatur creditor inquam.
  3. Vt leue crimen erit, si nolis noscere uera:
  4. Non leue crimen erit, si cognita uera relinquas.
  5. Sed te correctum forsan matura senectus
  6. In melius reuocat satiatum erroribus istis:
  7. [*]( 60 Yergilius Aen. VI 617. )[*]( 47 a ex ad F m. 2 distent c 48 phyloaophum corr. in teque sophum F m. 2 49 stomacum H ira FH, aura ., 50 aup. totusq. scr. sic plane F m. 2 aberis FA, aberres fort. 54 aufret H 55 gelidum] tepidum H, tepudom F 58 requies est ex requiesse F m. 2 60 sedebit F; reliqua desunt in FH 71 inquam] numquam fort. )
    305
  8. Tempus enim mutat mala, digerit omnia tempus.
  9. Tunc igitur cum te consulta reduxerit aetas,
  10. Disce Deo seruare fidem, ne forte bis unum
  11. Incurras lapsum, quia uere dicitur illud:
  12. Qui pedis offensi lapidem uitare secundo
  13. Nescit et incautus iterum uexauerit artus,
  14. Imputet ipse sibi nec casibus imputet ullis.
  15. Corrige delictum fidamine, corrige mentem.
  16. Suffecit peccare semel, desiste uereri:
  17. Non erit in culpa. quem paenitet ante fuisse.
    V. DE PASCHA.
  1. Est locus ex omni medius quem credimus orbe,
  2. Golgotha Iudaei patrio cognomine dicunt:
  3. Hic ego de sterili succisum robore lignum
  4. Plantatum memini fructus genuisse salubres: