Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Non tamen hos illis qui se posuere coloni
  2. Praebuit, externi fructus habuere beatos.
  3. Arboris haec species: uno de stipite surgit
  4. Et mox in geminos extendit brachia ramos,
  5. Sicut plena graues antemnae carbasa tendunt
  6. Vel cum disiunctis iuga sunt ab aratro iuuencis.
  7. Quem tulit hoc primo maturo semine lapsum
  8. Concepit tellus: mox hinc (mirabile dictu)
  9. [*]( Incipit hymnum de pascha M, Incipit de pascha E, De cruce domini uel de ligno uitae inscr. v. — 1 medium v credimus] cernimus Fabricius 3 stereli E, sterilis M succisum Aldus qui inter Poet. christ. operq a. 1501 primm hoc carmen edidit, succiso Ev; successor obore lignum M 4 gemuisse M 5 hoc M, hic E colonos EM, colonis Aldus 7 arboribus M 8 ramus M 9 ac sicut E grauis E antennae v 10 sunt ad aratra Aldus, stant ad aratra Fabricius 11 quem Aldus, quo EM, quod v )[*]( A m 20)
    306
  10. Tertia lux iterum terrae superisque tremendum
  11. Extulerat ramum uitali fruge beatum.
  12. Sed bis uicenis con firmiter illo diebus
  13. Creuit in immensum caelumque cacumine summo
  14. Contigit et tandem sanctum caput abdidit alte,
  15. Dum tamen ingenti bis senos pondere ramos
  16. Edidit et totum spargens porrexit in orbem,
  17. Gentibus ut cunctis uictum uitamque perennem
  18. Praeberent mortemque mori qui posse docerent.
  19. Explicitis etiam mox quinquaginta diebus
  20. Vertice de summo diuini nectaris haustum
  21. Detulit in ramos caelestis spiritus aura: