Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Et Iudaeus eris totusque incertus haberis.
  2. Indulge dictis, sapientia non placet alta.
  3. Omne quod est nimium contra cadit: unum operantur
  4. Et calor et frigus: sic hoc, sic illud adurit.
  5. Sic tenebrae uisum, sic sol contrarius aufert,
  6. Et pariter laedunt gelidum feruensque lauacrum:
  7. Esca alitur corpus, corpus corrumpitur esca,
  8. Vimque suam minuit, si quid protenditur ultra._
  9. Denique si sedeas, requies est magna laboris:
  10. Si multum sedeas, labor est. Maro namque poeta
  11. Pro poena posuit: sedet aeternumque sedebit
  12. Infelix Theseus.\' semper nocet utile longum :
  13. Prandia longa nocent, ieiunia longa fatigant.
  14. Sic nimium sapore stultum facit. \'improba secta,
  15. Me dea sic docuit, moderamen amabile dixit*.
  16. Sed tu nec sectam modo nec moderamina curas.
  17. Mens autem stabilis nullo peruertitur aestu
  18. Ipsaque simplicitas numquam mala cogitat ulla.
  19. Hinc sincera fides aeterna sede fruetur,
  20. Et dolus e contra longo cruciabitur igni.